# Protomathesis 285-2

Oronce Finé, Protomathesis, AVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/285-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/285-2

AVNDVS unde a graecis κόσμος dicitur. Diuinum certe, & admirandum naturae naturantis opus: finitum tamen, licet infinito simile Q edo velesi, uideatur. Cuius partes principaliores duae, & sensu, & ratione conuincuntur: coelestis, & elementaris. ¶ b Per regionem siue partem elementarem intelligimus (rimmte n ea, quae intra totius coeli concauum reposita sunt: cuiusmodi sunt elementa, generationibus & corruptionibus continuo uacantia: ex quorum uaria commixtione, materiali aut uirtuali concursu, diuersa, cum uegetantia sensiliaque, tum sensus & rationis participantia quotidie mixta generantur, corrumpunturque. ¶: Coelestem porro machinam, nihil aliud, quam ipsum ingens coelum uocare solemus, omni prorsus alteratione priuatum, lucentibus, cum fixis, tum errantibus astris, suisque partibus, id est, peculiaribus orbibus, a summo rerum conditore prudenter ornatum, suo item circumflexu cuncta celans, unde coelum dici meruit: Extra quod cum nihil esse naturalis demonstret philosophia, relinquitur, ipsum Mundum praesatis elementari & coelesti regionibus principaliter (uti supra diximus) integraris Caut Is. Quibus constet elementaris regio, ac de elementorum ordine. ELementaris regio quatuor2 simplicibus elementis, Igne, Aere, Aqua, Terra, & diuersa8 ex eorudem commixtione generatorum specie resultat. Inter“ Ehaec autem quatuor elementa, Ignis omnium supremum, Aerem d trifariam diuisum circulariter ambit, Aer Aquam, Aqua uerò Terram: partibus: ad uiuen tium salutem discoopertis manentibus, exceptis. a Vaternarius elementorum numerus, praeter sensibilem quam habemus experientiam, potest duplici ratione conuinci. Primo, ratione motuum simplicium: tot enim sunt corpora simplicia, quot motus simplices (primo coeli). Omnis nanque simplex motus competit alicui corpori simplici: & omne sim plex corpus motu simplici, uersa uice, natum est moueri.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
