# Protomathesis 285

Oronce Finé, Protomathesis, SOLIBRI SECVNDI ET VLTI-5O. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/285
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/285

Aut enim ipsum scire, magisque necessaria consyderat Astronomia, utpote, coelestes globos, sydera, eorum motus, & passiones, ac eiuscemodi: & theorica, uereque mathematica dicitur. Vel circa contingentia uersatur, qualia sunt accidentia actiuorum & passiuorum sphaerae, ex eorundem coelestium corporum latione prouenientia: & tunc practica, & a necessarioribus remotior, siue com iecturalis appellatur. Harum ergo prior, utpote, quadriuialis Astronomia, pura, certa, inuiolabilis, ac stabilis semper essentiae merito nuncupata, alteri incommixta, atque suum commoditatis fructum (testante Ptolemaeo, primo quadripartiti) peculiariter sortita est. Secunda autem, id est, practica, priorem siue theoricam, ad sui cognitionem necessario praesupponere uidetur: multo quidem incertior ea: nisi forsitam in quibusdam uniuersalibus pendentibus ex naturali philosophia: unde iudiciaria, imo uerius coniecturalis nominatur. Theoricae rursum Astronomiae duplex habetur consyderatio. Aut enim primi tantum & uniuersalis est motus: aut particularium orbium, peculiari & indefessa latione ductorum. At si primi tantummodo, & uniueram salioris motus fiat obseruatio: haec uniuersalior erit, multiplicem, cum numerum, tum coelestium corporum agitationem, signorum ascensus & descensiones, dierum & umbrarum incrementa & diminutiones, geographica omnia, & reliqua eiuscemodi ex eadem prima & regulata totius Vni uersi circunductione, inferioribus accidentia concernens. Quam praesenti cosmographico, siue de sphaera Mundi opusculo, proprijs commentarijs & decentibus figuris ornato, cunctis bonarum disciplinarum studiosis aperire nitemur: Reliquam theoricae consyderationis speculamtionem, septem uidelicet errantium syderum, claris postmodum elucidationibus tradituri, modo Deus optimus id concedat, & hunc laborem nostrum studiosis perplacuisse cognouerimus qa MVNDVM IGITVR APPELLAMVS, PERfectam & absolutam omnium rerum congeriem, uel ornamentum;

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
