# Protomathesis 286.5-7

Oronce Finé, Protomathesis, 286.5 to 286.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/286.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/286.5

Aqua porro deorsum respectiue tendens, inter Aerem & Terram coadunatur, uelut Igne & Aere grauior: at leuior ipsa Terra. Cumuero Terra sit omnium grauissima, & deorsum simpliciter tendat, omnium locorum infimum (nempe medium Vniuersi) sortita est. Praeterea, quanto aliqua magis conueniunt in proprietatibus, tanto propius sese naturaliter compatiuntur. Vnde cum Ignis & Aer participent de caliditate, Aer & Aqua in humiditate conueniant, Aqua demum in frigiditate cum Terra: fit ut Ignis contiguus sit Aeri, Aer Aquae Aqua uero ipsi Terrae. Nec potuit Ignis cum Aqua, uel Aer cum Terra, proxime uel immediate locari, propterea quoniam inter sese pror sus aduersantur: idcirco media interposita sunt elementa, in qualitatibus cum utroque participantia. ¶ d Quod autem Aeren trifariam diuiseri mus, partim ratione, partim experimento mo ti fuimus. Quandoquidem suprema regio Aeris, tum propter eius motum (quem per Cometam illic generatum percipimus) tum propter Ignis uicinitatem, & solarium rediorum per eundem continuam emissionem: calida, & a media regione separata uidetur. Haud dissimili causa, infima nobis uicinior Aeris regio, à solarium radiorum multiplici reflexione calescit, & ab eadem media regione distinguitur. quaequidem media Aeris regio O iij semper est Secunda ratio, quo tantum sint quatuor elementa. Quaruor elemen ra omnium mixtorum radices. à elementa cur simplicia dicta. Prima ratiode elementorum ordine. Secunda ratio de situ, elementorum. Aeris cur treg regiones. Terracur frustularim disceoperta. Genesis. I. Coelum quinta essentia nominatum.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
