# Protomathesis 289.5-7

Oronce Finé, Protomathesis, 289.5 to 289.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/289.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/289.5

Si namque coelum esset continuum, unico simplici motu circumuolueretur (quinto Metaphysicae) quoniam impossibile est idem cor pus simplex perluribus moueri simplicibus motibus (primo Coeli) Octo igitur praecipui sunt ponendi coelestes orbes: praedictorum uidelicet septem planetarum, & Firmamentum omnium aliorum maximum, tot, tamque decoris syderibus ornatum. Supra quem fixarum stellarum orhem, nec syderum claritate, nec aliqua conuincente ratione, coelum aliquod mobile cogimur assignare. Admittimus tamen (si uniuersa coelorum non sufficiat machina) coelum empyreum nominatum, felicem beatorum sedem, ne uideamur a Theologorum opinione dissentire: id tamen ab omnibus. etiam philosophis, quiescere dicitur. Octonario igitur, cum ueteribus, & quidem probatissimis Caldeorum, Aegyptiorum, & Graecorum (qui circa motus astrorum philosopha ti sunt) erimus contenti mobilium coelorum numero. Nec plures diuinus ille Plato in de Repub. Epinomide, & Thimaeo, Aristoteles secundo Coeli, & eius Commentator Auerrois, & Ptolemaeus primo & septimo magnae constructionis posuisse uidentur: imo nec uniuersa mathematicorum schola, paucis admodum exceptis. quorum aliqui nouem, plaeriquae decem, cantra tot grauissimos authores imaginati sunt, & stabilitum coelestium orbium numerum, nulla cogente ra tione, uiolarunt. Cuius quidem opinionis extremae, utpote, quae denarium admittit, imo uerius somniat orbium coelestium numerum, sunt omnes fere iuniores: qui tantae dementiae Ptolemaeum, Alphonsum regem, & Ioannem Regiomontanum authores esse mentiuntur. Quemadmodum in secundo nostrae Mathesis uolumine, ubi particulares coelestium orbium motus tractabimus, suo loco monstrare nitemur: ubi non licere uidebis (nisi prorsus orbatis philosophia) noua entia fingere, & multiplici id instrumento saluare, quod unico naturaliter & euidenter permissum est.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
