# Protomathesis 290.1-4

Oronce Finé, Protomathesis, 290.1 to 290.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/290.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/290.1

¶ c Horum autem coelestium orbium coordinatio a Ptolemaeo, & qui ante uel post eum coelorum distantias geometricis instrumentis obseruarunt, hoc modo reperta est. Perceperunt uamque planetas tanto maiorem aspectus diuersitatem habere, quanto fuerunt ipsi Terrae propio res atque tanto minorem, quanto remotiores ab ea intelligas uelim, planetis sub eodem loco, in eademue linea constitutis. Diuersitatem aspectus nuncupamus, arcum circuli magni per loci uerticem educti, qui duabus lineis rectis intercipitur, quarum una ex Mundi centro, altera ab in spicientis oculo per centrum syderis, in praefatum extenditur circulum. Quod ut facilius capias, sit datus circulus magnus EFH, per uerticem H subiecti loci qui in B traductus: sintque duo planetae alter quidem in C uicinior ipsi Terrae, & reliquus in D ab eadem Tellure remotior, sub eodem tamen coeli puncto F, & in eadem linea AF, a centro Mundi A per utriusque centrum educta, & ab inspectore oculo B, per utriusque syderis centrum, uisuales ducantur lineae BE atque BG. Diuersitas igitur astri quod in C, erit arcus EF: ipsius autem quod in D, arcus GF. Atqui EF a uiciniore planeta causatus, maior est ipso GF qui a remotiore procedit. Quod praeter ocularem inspectionem, ex 15 & 16 primi elementorum Eucli dis deducere haud difficile est. Cum igitur maior aspectus diuersitas in Luna quam in Mer curio, & Mercurio quam Venere, & ita consequenter (seruato quem nunc diximus ordine) reperiatur: suprascriptus planetarum ordo stabiluus est. Praeterea, quanto planetae sunt remotiores à Terra, tanto tardius circumeunt lentiusque mouentur proprio motu: quoniam maiorem describunt circulum, & primo regulatoque totius Vniuersi motu magis se conformant. At Saturnus tardius ipso loue, Iuppiter Marte, Mars ipso Sole, & ita de reliquis (uti suo loco dicetur) suam inueniuntur adimplere circuitionem. Vnde uidemus, ipsam Lunam celerius quouis alio planeta ad idem redire punctum, a quo moueri uel incipit uel designa Ee. tur: utpote, quae infimum & Terrae ui Sufurils. ΙUμNS ciniorem locum inter planetas occu pat. Ad hoc etiam facit plurimum frequens superiorum planetarum occultatio: quae nusquam accidere posse uidetur, nisi per interpositionem inferiorum. quod de planetis maxime, tum inter sese, tum respectu fixorum syderum obseruatur. ¶ Firmamentum igitur orbem Saturni circulariter ambit, saturnius orbem Iouis, Iouianus orbem Martis, &c. ut in textu.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
