# Protomathesis 290.5-6

Oronce Finé, Protomathesis, 290.5 to 290.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/290.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/290.5

dEx quibus orbis Saturni (dempto firmamento) alio rum maximus est, lunaris uero minimus: quoniam omne continens corpus maius est contento corpore, tametsi concaua continentis superficies conuexae quae intra continetur sit aequalis. ¶ e Sol autem inter alios mirae magnitudinis planeta, ueluti cor Mundi est enim Mundus animali similis) medium locum non iniuria sortitus est: ut suam uirtutem & admirandum lumen posset omnibus aequa lance dispensare, superioribus quidem astris, & his inferioribus ab eius latione pendentibus. Haec autem omnia obiecta Mundi uidetur elucidare descriptio: una cum succedenti ad maiorem singulorum euidentiam respondenter adiuncta formula, in qua primum ordo planetarum, deinde characteres, postea colores & eisdem signis attributae naturae, sigillatim annotantur. llxei Q coelum sit sphaericum Prima ratio, à con moditate Quae dicantur isoperimetrae figurae Secunda ratio à necessitate. De figura angulari. De irregulari figura. Tertiaratio ab experientia. Naturae planetis Cara

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
