# Protomathesis 292.5-6

Oronce Finé, Protomathesis, 292.5 to 292.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/292.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/292.5

Rursum partes circumpositae, scilicet, EAF, FBG, GCF, & HDA, uelis nolis abscindentur, aut ipsi anguli A, B, C, D, in non locum subintrabunt. Idem etiam de figuris irregularibus unica tantummodo superficie terminatis, monstrare haud obscurum est. Sit enim oualis & superior orbis ABC, cuius axis ADC, poli A & C puncta, inferior uero itidem oualis orbis sit GIHK, eius axis GDH Palam est, cum peculiaris orbium errantium motus (uelut infra doce imus) fiat super alio axe, quam regularis totius coeli motus, circunstans corpus discindi, atque penetrari: utpote, cum pars E, circa G, traducetur in I, non enim recipietur in L, mane bitque pars eadem circa E uacua, inuita natura. Idem subsequetur inconueniens de parte, quae ex F traduce tur in K. Coelum igitur non est angularis, neque irregularis figurae. Praeterea, quemadmodum dicit Alpha granus, si coelum esset angularis, uel irregularis figurae, cum Sol uniuersum coeli ambitum semel in an no circungyret, aliquibus anni temporibus solito maior notabiliter appareret, alijs uero minor: pro pter necessariam laterum uicinitatem, & angulorum remotionem. Velut ex succedenti figura utcunque potes abstrahere: in qua Sol propior est in A, quam in B, & in B remotior quam in C.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
