Latin
293.1 to 293.4
Oronce Finé, Protomathesis 293.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quae nobis propiora sunt, sub maiori radiorum uisualium praesentantur angulo, &breuiorem ex oculo pyra midem causant: ideo censentur maiora, cuius oppositum accidit ijs, quae a remotiori distantia prospiciuntur: tanto nanque minora iudicantur, quanto sumt ab oculo remotiora. Quemadmodum ex 21 primi elementorum Euclidis ,de loocal’ propior. (rem) ducere non est difficile: &apposita figura utcunque demonstrat. ¶b. SECVNDVM uero principale, utpote, quod coelum moueatur circular iter, ex ipsarum stellarum motu primitus concluditur. Experimur enim stellas oriri &paulatim eleuari sursum, donec medium coeli fastigium possideant: deinde pedetentim descendere, mox disparere, postmodum aliquandiu Meridi sub Terra latitari, rursumque pristinam circunductionem continuare. Quae quidem stellae, cum per sese ita moueri non ualeant (ut in naturaylibus deducitur) concludendum rationabiliter, stellas tam fixas quam erraticas, ab ipsis orbibus ita circunduci: quare &ipsos orbes coelestes. moueri circulariter. Hoc autem obiecta rudior ibus isinuabit formula. πτiεῆς. Gei Praeterea, idem non minus clare roboratur, de stellis fixis circa polum Mundi septentrionalem orbiculariter ductis, &nobis qui borealem Mundi partem incolimus nusquam occidentibus. Hae nanque stellae inuariata semper intercapedine distantes: completas circa eundem polum reuolutiones adimplere uidentur. Quemadmo dum de stellarum ordinatione, quae Vrsa maior dicitur, alijsue circum positis syderibus, coadiunante praesenti figura, licebit facere pericu lum. Adde, quod nobiliori corpori perfectior debetur motus, qualis est circularis. Fit namque circa medium, cui sola orbium coelestium sphaerica figura conuenire uidetur, foreque aptissima. Motus enim qui a medio, uel ad medium Vniuersi contingunt, ipsis quatuor elementis solummodo competere supra monstrauimus. Motus igitur circularis ipsius coeli proprius esse uidetur: sunt enim tot simplicia corpora, quot simplicium motuum occcurrunt differentiae, &econtra. ¶CPEREA autem quae proxime dicta sunt, "idiano nohis experimento constant, motum quendam ab oriente ad occasum, cumctis coelestibus orbibus communem, super duobus Mundi polis regularissime fieri, satis superque satis innotescit: quem circularem esse nuper ostendimus.