# Protomathesis 296.5-8

Oronce Finé, Protomathesis, 296.5 to 296.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/296.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/296.5

Cum igitur adgregati coelestes orbes unum corpus iuxta Philosophos, constituant, & ueluti particularia membra ipsum animal (est enim coelum animatum) spirituali liga mento uideantur integrare: erit totius coeli motus unus, uelut animalis, utpote, is quem ab ortu ad occasum in 24 uulgarium horarum interuallo, suam circunductionem regulariter adimplere dietim experimur. Vnde cum uulgares metiantur dies, ac per eundem motum uulgus ipsum reguletur, motus hic diurnus & mundanus ab omnibus appellatur. Octauus tamen orbis, hoc est, Firmamentum, primum mobile (si uelis) nominari poterit, non quod suo motu caeteros rapiat orbes: sed uelum ti principale membrum, eam motricem uim primitus accipiat, quam postmodum ad caetera uidetur emits tere coelestia corpora. Quemadmodum cor humanum, a quo uirtus uitalis reliquis membris dispen satur, quam primum accipit, una tamen uelut pars cum toto corpore fertur: quasi motiua uis sit in toto corpore, & a corde principaliter diffundatur. Praeterea, elementum Ignis, una cum supremo Aeris intersticio, hoc quem diximus ab oriente ad occidentem, motu, regulari circunductione rotatur, quod indicant cometae, in eadem suprema Aeris regionem plaerunque generati. Ex quo rursum liquet, ipsum motum diurnum non modo coelestibus orbibus, uerumetiam elementis esse communem, id est uniuersae Mundi structurae peculiarem. Quam absurdum igitur, & a recte philosophan tibus alienum sit, contra naturam, atque rerum ordinem, nulla cogente ratione, uel experimento persuadem te, nouos supra Firmamentum effingere coelos, & superflua somniare mobilia, pluribus hic dissererem: nisi me latius de his alibi (Deo duce) pertractaturum sperarem. ¶ DSFCVNDVS uero motus (quem in contrarium diurni, super alio axe atque polis fieri supra memorauimus) cuilibet orbi naturalis & proprius esse uidetur. Volo dicere, omnes ab occasu ad orientem, peculiariter & intrinseca latione moueri. Quamuis autem ijdem S principales orbes sese orbiculariter ambientes, huiusmodi latione ferantur: inaequaliter tamen suas adimplere reuolutiones inuentum est. Qui enim a Terra remotiores sunt orbes maiorem circulum faciunt, & primo in aduersum magis se conformant, unde proprio motu tardiores esse uidentur.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
