Latin
297.5 to 297.8
Oronce Finé, Protomathesis 297.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Secundo, proprio accessus &recessus artificioso motu, quem di xere titubationis, completam reuolutionem in 7000 annis absoluendo. Huius autem motus qualitatem, longum nimis ac taediosum, &huic loco dissonum esset, sigillatim exprimere: consule itaque Purbachium, uel nostrum Albertum Pighium. Nolumus enim super hoc inopinabili motu (quemadmodum cum caeteris aliquando fecimus) ulterius titubare: utpote, qui opinionem hanc omnium debilissimam, ne dicam falsissimam, a pertinacissimis &indoctissimis illius sectatoribus perperam etiam intellectam, atque nonsine maxima iactura mortalium iudiciariam euertentem Astronomiam, cogente ratione fatemur, &recognoscimus. Neminem enim scio (ni prorsus orbatum Philosophia) qui nesciat motum illum tam irregularem cuilibet coelestium repugnare corporum: ueluti praefatus Augustinus Ricius, proprio demonstrat opusculo. Quicquid ergo prudentiores Astronomi super octauum orbem finxerunt, fuit sola immobilium circulorum imaginatio; ut per ipsos, &Firmamenti, &reliquorum inferiorum orbium motus regulare ualerent. Idem quoque habendum est iudicium, de particularibus errantium syderum orbibus, utpote epicyclis &eccentricis, atque tam diuersis eorundem motibus, &his similibus inuentis: quae solum ad saluandam euidentem singulorum motuum uarietatem, &redigendam ad calculum irregulatum eorundem motuum quantitatem, ex ubertate Geometriae sunt admodum subtiliter excogitata. De quiete, loco, &figura ipsius Terrae VI. Caput Erra2 uerò motum localem non habet, sed b medium Vniuersi possidet immobiliter: Estque ipsius Telluris &Aquae frustulatim circumsparsae unica continuaue forinsecus superficies, quae8 rotundam ex omni parte uidetur habere figuram. In hunc quippe modum, ut? compositus ex Terra &eadem Aqua globus, respectu totius Vniuersi, insensibilis censeatur esse quantitatis, &ueluti? puctum, centrum eiusdem Vniuersi repraesentare uideatur.