# Protomathesis 297.5-8

Oronce Finé, Protomathesis, 297.5 to 297.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/297.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/297.5

Secundo, proprio accessus & recessus artificioso motu, quem di xere titubationis, completam reuolutionem in 7000 annis absoluendo. Huius autem motus qualitatem, longum nimis ac taediosum, & huic loco dissonum esset, sigillatim exprimere: consule itaque Purbachium, uel nostrum Albertum Pighium. Nolumus enim super hoc inopinabili motu (quemadmodum cum caeteris aliquando fecimus) ulterius titubare: utpote, qui opinionem hanc omnium debilissimam, ne dicam falsissimam, a pertinacissimis & indoctissimis illius sectatoribus perperam etiam intellectam, atque nonsine maxima iactura mortalium iudiciariam euertentem Astronomiam, cogente ratione fatemur, & recognoscimus. Neminem enim scio (ni prorsus orbatum Philosophia) qui nesciat motum illum tam irregularem cuilibet coelestium repugnare corporum: ueluti praefatus Augustinus Ricius, proprio demonstrat opusculo. Quicquid ergo prudentiores Astronomi super octauum orbem finxerunt, fuit sola immobilium circulorum imaginatio; ut per ipsos, & Firmamenti, & reliquorum inferiorum orbium motus regulare ualerent. Idem quoque habendum est iudicium, de particularibus errantium syderum orbibus, utpote epicyclis & eccentricis, atque tam diuersis eorundem motibus, & his similibus inuentis: quae solum ad saluandam euidentem singulorum motuum uarietatem, & redigendam ad calculum irregulatum eorundem motuum quantitatem, ex ubertate Geometriae sunt admodum subtiliter excogitata. De quiete, loco, & figura ipsius Terrae VI. Caput Erra2 uerò motum localem non habet, sed b medium Vniuersi possidet immobiliter: Estque ipsius Telluris & Aquae frustulatim circumsparsae unica continuaue forinsecus superficies, quae8 rotundam ex omni parte uidetur habere figuram. In hunc quippe modum, ut? compositus ex Terra & eadem Aqua globus, respectu totius Vniuersi, insensibilis censeatur esse quantitatis, & ueluti? puctum, centrum eiusdem Vniuersi repraesentare uideatur.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
