Latin
COROLARIVM
Oronce Finé, Protomathesis 299
Unproofread scanNot analysed yet
Rationes conuincenres, quod terra sit in medic Mundi Telluris &aquę superficie. unica. a Si possibile foret Terram secundum se totam moueri: aut circulariter, aut motu recto pel leretur, quemadmodum eius partes. Non primum: quoniam uel suapte natura id faceret, aut extrinseco uiolentante. Motum porro circularem propria &intrinseca natura habere non posset: nam is coelestibus deputatus est corporibus. Praeterea, ipsam Terram deorsum naturaliter, atque propria inclinatione tendere, supra monstrauimus. Vnius enim corporis simplicis, unicus est motus simplex (primo Coeli) &econuerso.