# Protomathesis 299

Oronce Finé, Protomathesis, COROLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/299
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/299

Rationes conuincenres, quod terra sit in medic Mundi Telluris & aquę superficie. unica. a Si possibile foret Terram secundum se totam moueri: aut circulariter, aut motu recto pel leretur, quemadmodum eius partes. Non primum: quoniam uel suapte natura id faceret, aut extrinseco uiolentante. Motum porro circularem propria & intrinseca natura habere non posset: nam is coelestibus deputatus est corporibus. Praeterea, ipsam Terram deorsum naturaliter, atque propria inclinatione tendere, supra monstrauimus. Vnius enim corporis simplicis, unicus est motus simplex (primo Coeli) & econuerso.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
