Latin
QUIDEM OMNIA
Oronce Finé, Protomathesis 3
Unproofread scanNot analysed yet
MVM FRANCORVM REGEM FRANCISCVM, EIVSCE NOMI NIS PRIMVM. ORONTII FINEI DELPHINATIS, PRAEFATIO. OELICES EOS SEMPER EXIstimare, uel ipsorure compellimur, FRANCISCE REX CHRISTIANISS. qui postpositis humanae fragilitatis illecebris, bonarum artium studia, tum proprijs, tum emendatis aliorum inuentis &laboribus promouere: uel quae hominum socordia, inclementiaue temporum, durissimam subiere iacturam, in pristinum candorem et ornatum restituere conantur. Vtpote, quoniam mortali summum uidetur esse decus, mortales hac in parte iuuare. In quoquidem officij nobilissimo genere, hi tantò plus de s merentur publica: quantò nobiliores, atque foecundiores moliuntur elucidare disciplinas. Quales sunt ueteres illae, fideles, ac diuinae artes: quae solae Mathematicae hoc est, uerae disciplinae, haud immeritò uocitantur. Sunt enim Mathematicae mediae inter naturalem seu Physicam auscultationem, &supernaturalem siue Methaphysicam (quae coniecturae potius, quàm scientiae dici meruerunt) cum naturali participantes in materia, &cum supernaturali conuenientes in eo, quoniam res easdem, per inde acsi forent à materia seiunctae considerant. Primum quoque certitudinis gradum, inter omnes liberalioris Philosophiae disciplinas obtinent: quo niam ex primis, ac immediatè per sese notis principijs, suam ducunt originem. Adeò quidem ut solae Mathematicae, medium inter intellectilia sensiliaque locum adeptae, purae, certae, inuiolabiles, ac stabilis semper essentiae, ab quouis censendae sint erudito: quarum excellens decor, ordo, rationum firmitudo, ac inspectionum stabilitas, ad uniuersorum scientiam uiam praebet, &eruditionem. Quod animaduer: tens Marinus Procli discipulus, caeteras artes Mathematicis similes exoptauit. Plato insuper multa scrutatu difficilia de Deo, Mathematicarum praesidio plus caeteris Philosophis dogmata consequutus: ab ipsis uoluit &sciendi modum, &discendi fore primordium. Hinc fertur, nunquam in auditores admisisse Mathematicarum ignaros. AA 2 Quai