# Protomathesis 300.1-4

Oronce Finé, Protomathesis, 300.1 to 300.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/300.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/300.1

Quod autem motus simpliciter deorsum Terrae naturaliter competat, hoc indicant eius partes, quae (praeter rationes superius adductas) deorsum moueri semper inclinantur: idem est enim motus naturalis totius, & partis. Rursum neque uiolenta circunductione potest agitari: hoc enim maxime faceret motus ille diurnus, omnium uelocissimus, uniuerso Mundo deputatus. & tunc eadem Coeli facies nobis semper appareret, atque inuariata stellarum habitudo: contra sensualem, & quotidianam experientiam. Vel ipsa Terra motu contrario ab ortu ad occasum traheretur ab aliquo: & cum oporteret eam uelocissime moueri propter sui grauitatem, quaecunque in Aere mouerentur, eius motum consequi minime ualerent, unde ad occasum uiderentur continue tendere. Adde quod si Terra circu lariter moueretur, singula rectissime sursum proiecta (ut sagitta) ad eum locum, a quo moueri coeperant, minime redirent: cuius experimur oppositum. Igitur Terra non mouetur circulariter. Secundo, quod etiam Terra motu recto non pellatur secundum se totam, ita deducitur. Non enim sursum: quoniam uel id naturaliter, aut uiolente proueniret. Primum est impossibile: utpote, quae uelut omnium grauissima deorsum suapte natura tendat, & motus qui a me dio Igni simpliciter, & Aeri respectiue sit peculiaris. Neque id uiolente pateretur: cum non sit dabile corpus grauius tota Terra, quod uel eandem pellere sufficeret. Quiescit ergo Terrases cundum se totam, & nullo pacto mouetur. ¶ b Dico praeterea, quod Terra medium Vniuersi possidet. Nam per ea quae dicta sunt, Terra, uelut omnium grauissima, deorsum moueri semper est inclinata: quousque sub caeteris elementis locum possideat infimum. sed omnium locorum abiectissimus est medium Vniuersi, hoc est, Mundi centrum: quicquid enim ab eo recedit, necessum est ascendere, quod ipsi Terrae negatum esse uidetur. Rursum, omne motum indigel aliquo quiescente, secundum Philosophos. at quoniam Coelum circa medium totius Vniuersi, cum ratione, tum necessitate, uel experientia moueri conuincitur: quies ipsius Terrae in medil Mundi, ad motum coeli uidetur esse necessaria. Itemsi Terra alibi, quam in medio Mundi los caretur, utpote, extra centrum A obiectae descriptionis: opor teret eandem esse, uel in axe Mundi BAC, & a polis eiusdem B & C inaequaliter distare, ut in D. uel extra eundem axem, sed aequaliter ab eisdem polis remotam: uelut in E.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
