Latin
301.1 to 301.5
Oronce Finé, Protomathesis 301.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
In primis, si libeat secum dum longitudinem, hoc est, ab ortu ad occasum, uel econtra facere discursum: stellae non eodem tempore orientalibus &occidentalibus, siue Mare siue Terram incolentibus, oriuntur &occi dunt, nec ad eorum perducuntur uertices, sed illis celerius, istis uero tardius. Quod lunari facile depraehenditur eclipsi: facta temporis unius &eiusdem eclipsis comparatione, iuxta orientalium computum ad obseruationem occidentalium. Tempus enim orientalium majus comperietur occidentalium obseruato tempore: non quidem re ipsa, sed tantummodo supputatione. Vno etenim codemque tempore, uniuerso Luna deficit orbi. Sequitur ergo So lem orientalibus citius occidisse, quam occidentalibus. Vesoriene. STNMNIS lut ex obiecta figura depraehendere facile potes: in qua Lu na citius orientalibus, quam occidentalilus, per duarum horarum interuallum figuratur eclipsari. Quod si plana foret Tellus (inquit Mannilius) simul icta per omnes, deficeret pa riter toto miserabilis orbe: quae res experimento dissonat. Praeterea, ex praefato Lunae defectu talis elicitur ratiocinatio. Vmbra secundum perspectiuos talis est figurae, qualis &opacum a cuius interpositione causatur (obseruata distantiae iusta proportione) at in Lunae defectibus umbram conglobati ex Tellure &Aqua corporis rotundam experimur: quod non eueniret, si Telluris &Aquae globus rotundam ex omni parte non haberet figuram. Transuersalem porro a septentrione ad Austrum ipsius Telluris &Aquae rotunditatem, sic arguimus. Quoniam stellae circa polum Mundi septentrionalem nobis eleuatum, nusquam occidunt, sed nobis semper apparent: at si uersus Austrum profecti fuerimus, in occasum demergentur, ijs quae sunt cir ca alterum Mundi polum antea nobis tantundem depressum, prorsus se se manifestantibus. Cuius oppositum accidet, si ab Austro ad Boream proficiscamur, undecumque nostrum iter inchoa uerimus. Pro quorum elucidatione obiecta contempletur figu ra: in qua partem G septentrionalem incolentes, stellas boreales ABC conspicere notum est, australibus DEF semper occultatis: cuius contrarium euenit ijs, qui partem H meridionalem ha bitare uidentur. Idcirco terris non omnibus omnia signa conspicimus: quod utriusque Telluris &Aquae sufficiens rotunditatis indicium esse relinquitur.