# Protomathesis 301.6-8

Oronce Finé, Protomathesis, 301.6 to 301.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/301.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/301.6

Adde, tam in Terra quam etiam in Aqua, hi qui sunt in sublimi, multa uidere solent, quae in depresso constitutis occultantur: qui si propius accedant, uel sublimius eleuentur, montes, scopulos, arces, & huiuscemo di apparere comprobabunt. Exemplum habes de loco A obiectae descriptionis, qui ab ijs qui sunt in C (tametsi per aeque rectum uideantur conspicere radium) minime uideri potest: secus de ijs, qui sunt in B altius eleuati, ut ipsa figura demonstrat. Multa praeterea ex naturalibus deduci facile possent, quae parum etiam philosophis sunt manifesta: sed haec satis. e ¶ De magnitudine autem ipsius globi Telluris & Aquae, quod insensibilis uideatur esse quantitatis, id absolute non uelim intelligas, sed respectiue, hoc est, facta ipsius globi, ad uniuersum coelum comparatione. Habet enim respectu proximorum orbium (cuiusmodi est orbis Lunaris, satis apparentem magnitudinem: quemadmodum capite tertio, per aspectuum diuersitatem argumentatum extitit. Eiusdem porro globi respectu totius Vniuersi imperceptibilis quantitas, his rationibus persuadetur. Primo, quoniam ubicunque fuerimus, coeli medietatem uidemus, stellarum magnitudines inuariatas conspicimus, & dies noctibus aequales in anno bis experimur: quae minime contingerent, si Terrae semidiameter sensibilem ad totum Vniuersum quantitatem haberet. Quemadmodum ex sequenti formula utcumque rimari licet. In qua circulus BAC ductus per assignatum Mundi centrum A, sphaeram bifariam secat: non autem circulus DE F, qui per Globus ex Tel lure & aqua re susultans undiquaque rotundus. Argumentum ab eclipsi lunari, Mannilius. Ratio perspectiua.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
