# Protomathesis 307-2

Oronce Finé, Protomathesis, Caput II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/307-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/307-2

Quidnam sit declinatio & latitudo syderum, atque de ratione declinationis Zodiaci ab Aequatore. Caput. IIIi Eclinationes porrò syderum, ab Aequatore: latitudines autem, ab Ecliptica ultro citroque numerantur. a Declinatio est arcus circuli magni, per Mu di polos, & datum astrum, uel coeli punctum educti: inter Aequatorem, & ipsum astrum, siue punctum compraehensus. b Latitudo uerò, est arcus magni itidem circuli, sed ex polis Eclipticae, per datum sydus, aut signatum in coelo punctum tranf cuntis: qui inter ipsum sydus, uel idem punctum, & Eclipticam capitur. c Quaelibes igitur Eclipticae puncta, ab alterutris sectionibus cum Aequatore aequè semota, aequam les habent declinationes: d atque tanto maiores, quanto ab eisdem sectionibus fuerint remotiora.* Vnde fit, ut puncta maximarum declinationum Eclipticae ab et dem Aequatore, inter utrasque sectiones sint media, capitibus Cancri & Capricorni distincta: quae solstitia dicta sunt. Communes autem sectiones Eclipticae cum Aequa tore, principijs Arietis & Librae designatae, tam latitudine, quam declinatione carent: & aequinoctiorum puncta dicta sunt, id est, in quibus uniuersa contingunt aequinoctia. COmmodissimum existimauimus, post imaginariam quorumlibet circulorum descriptios Cnem, singulos terminos astronomicos, quibus uniuersa & theorica & practica referta est Astronomia, suis locis respondenter exprimere: atque singulorum usum breuissime declarare. ¶ a Primum ergo sese offert declinatio, quę nihil aliud esse diffinitur, quam dati syderis, uel signati puncti, ab Aequatore deuiatio: siue ad Mundi polos maior aut minor appropinquatioVnde per arcum magni circuli, ex Mundi polis, per datum astrum siue punctum in coelo notatum educh educti consyderatur, metiturue.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
