# Protomathesis 308.6-9

Oronce Finé, Protomathesis, 308.6 to 308.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/308.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/308.6

Quoniam arcus Eclipticae GI aequalis est per hypothesim arcui GK, & angulus IGM angulo NGK aequalis, per 15 primi elementorum Euclidis: item angulus IMG angulo GNK pariter aequa lis, nam uterque rectus. sunt igitur bina triangula duos angulos duobus angulis aequales habentia, & unum latus uni late ri aequale. Igitur reliqua latera reliquis lateribus, sub quibus aequales subtenduntur anguli adinuicem sunt aequalia, &c. per 26 primi eorundem elementorum: arcus itaque declinationis MI aequalis est arcui NK. Relinquitur ergo, maximas Solis, uel Eclipticae declinationes inuicem coaequari: utpote, quae a praefatis sectionibus sunt aeque distantes. ¶ d Quod autem arcu: declinationis ab alterutra sectionum remotiores, sint maiores propioribus: luce clarius esse uidetur. Concurrentes enim lineae quanto longius sunt productae, tanto magis distant, & maiorem compraehendunt angulum. Cum igitur lineae GH & GL longio res sint ipsis GI & CM: sequitur arcum declinationis LH, maiorem esse propriore MI. Idem de caeteris, ¶ e Ex quibus colligitur, quod maximae Solis uel Eclipticae declinationes sunt in punctis inter sectiones praefatas medijs, qualia suut puncta E & F: quoniam declinationes punctorum Eclipti cae ab utrisque sectionibus cum Aequatore ultro citroque uniformiter augentur, quatenus deueniatur ad maximam: quae in alio, quam medio non potest accidere puncto. Haec autem gemina maximae declinantia Eclipticae puncta, capite Cancri atque capricorni distinguuntur: distant enim 90 gradibus, hoc est, tribus signis, a praefatis intersectionibus, & solstitia dicuntur. Alterum quidem aestiuum, utpote borealem alterum uero hyemale, scilicet austrinum, facta relatione ad nos, qui ab P ij Aequatore FO. IIO. Latitudo syderum. Declinationis atque latitudinis officium. Declinario atque latirudo duplex. Exemplum praedictorum. Corolarium. Quae declinationes Eclipticae sint adinuicem aequales. Corolarium. Quę declinario nes sint maio. res caeteris. Vbinam maximae Solis decli nationes. Aequatore uersus polum habitamus arcticum: secus enim iudicandum est de ijs, qui partem incolunt meridionalem.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
