Latin
Caput II
Oronce Finé, Protomathesis 310
Unproofread scanNot analysed yet
Sol enim quoties motu proprio ad haec intermedia puncta deuenit, stare uidetur, hoc est, ultra non percipitur declinare: imo nec longo tempore sensibiliter mutare declinationem, sed unde digressus est successiuo progressu redire conatur. ¶F In praefatis denique communibus Aequam toris &Eclipticae sectionibus, nullam accidere neque declinationem neque latitudinem, dementis potius quam intelligentis est in dubium uertere: cum sint utrique communia. Ad haec igitur puncta communium intersectionum, signorum Arietis &Librae (uti supra diximus) initiatiua, cum Sol motu proprio deuenit, (quod bis accidit in anno) fit per uniuersum orbem aequalis diei cum ipsa nocte dispensatio: unde puncta aequinoctiorum, id est, in quibus uniuersa diei &noctis accidit aequalitas, uulgo nominantur: &ipse Aequator, circulus Aequinoctiorum propterea dicitur. Vt maxima Solis uel Eclipticae declinatio, &reliquae singulorum punctorum eiusdem Eclipticae Caut IIi declinationes inueniantur. Vanta2 uerò sit maxima ipsius Solis, uel Eclipticae declinatio, non ex libris, sed per commodam instrumentorum obseruationem depraehendes, &tuoP summa cum diligentia examinabis tempore: utpote, à qua uniuersa pendere uidetur Astronomia. bHaec autem nostra tempestate, a iunioribus &quidem peritioribus Astronomis, creditur esse 23 graduum, &30 circiter minutorum. Data igitur maxima Solis declinatione, si cuiullibet puncti Eclipticae, declinationem (siquam habet) ab Aequatore circulo uolueris obtinere: ducito sinum totum ipsius maxi mae declinationis solaris, insinum distantiae puncti Eclipticae dati ab alterutra sectios num, productumque diuidito per sinum totum: fiet enim sinus declinationis ipsius dati puncti, cuius arcus quaesitam declinationem indicabit. d Hinc patet, quam facile sit, tabus lam declinationis ipsius Solis supputare: examinatis enim singularum partium unicae quartae partis Eclipticae declinationibus, eaedem per ante dicta reliquis eiusdem Eclipti cae quadrantibus possunt indifferenter accommodari. a Nter instrumenta, quibus maxima Solis potest obseruari declinatio, hoc tibi selegimus omd Inium commodissimum: quod in hunc modum fabricatur. Ex materia quapiam durissima &ad nori mam undique polita, quadrans cir culi fabricetur, cuius semidiame ter trium ad minus existat cubi torum: sitque ABC, A quidem centrum, &BC quarta cir cumferentiae pars. Ipsa postmodum quarta BC, in 90 partes inuicem aequales solito more diuidatur, circunductis tri bus arcubus eidem BC parallelis, trina distinguentibus inter ualla: quorum in terius, hoc est, centro uicinius, partium nuee e te e e e te e te os meros quinaANVM. ria sucessione Mu. distributos suscipiat, à puncto B uersus C in hunc modum ordinatos, 5, 10, 15, 20, 25, 30, &ita consequenter usque ad 90.