# Protomathesis 314.1-4

Oronce Finé, Protomathesis, 314.1 to 314.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/314.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/314.1

Quoniam inuenta declinatione, respondentis arcus signum ad caput aut calcem eius dem tabulae, & gradum leuorsum aut dextrorsum offendes, prout quarta indicabit Eclipticae. Quod si praecisam non offenderis in area declinationem: utendum erit duplici introitu, & sumenda pars proportionalis, prout negocium exigit, quemadmodum numero quinto decimi ter tij capitis lib. primi Geome. nostrae, atque duodecimo numero tertij cap. lib. 4. nostrae itidem Arith meticae luculenter expressimus. ¶ Idem etiam obtinebis per conuersionem antecedentis documenti, quod de supputanda cuius libet arcus declinatione tradidimus. Si nanque multiplicaueris sinum totum per sinundeclinationis oblatae, & productum diuiseris per sinum maximae declinationis: generabitur sinus distantiae puncti Eclipticae, cui talis declinatio respondet, cuius inuentus arcus propositum indicabit. De duobus circulis maioribus, quos Coluros appellant. Capit. V. Oluri2 autem sunt duo circuli maiores, in Mundi polis sese orthogonaliter intersetantes, & tam Aequatorem quàm Zodiacum in quatuor quartas dirimentes: quorum alter per aequinoctiorum puncta, reliquus uerò per utrunquem solstitium, & polos Eclipticae transire describitur. b Arcus itaque coluri, qui per solstitia & polos ipsius Eclipticae ducitur, inter Aequatorem & praefata solstitiorum puncta compraehensi, maximarum declinationum ipsius Solis uidentur ostendere quantitatem:? quos tantos esse necessum est, quanti sunt arcus Mundi atque Zodiaci polos intercepti. à Ca Oluri proprie dicuntur circuli apparentes omni tempore curti, id est, truncati: quorum Cuidelicet altera medietas tantum apparet, altera respondenter occultatur. Officium horum circulorum in sphaera est, tam Aequatorem quam Eclipticam in 4 diuidere quadrantes: & quatuor ipsius Eclipticae cardinalia distinguere puncta, hoc est, quae notatu digniora uidentur. cuiusmodi sunt commimes Eclipticae cum Aequatore sectiones, in quibus uniuersa contingunt aequinoctia: & duo maxime declinantia eiusdem Eclipticae puncta, quae solstitia dicta sunt. Circulus itaque magnus qui ex Mundi polis peraequinoctialia puncta ducitur, colurus aequinoctiorum appellatur: qualem tibi repraesentat circulus AGCH obiectae descriptio nis, qui ex Mundi polis A & C, per communes Aequatoris BD, & Eclipticae EF intersectiones G & H ducitur. Alius por ro circulus itidemmaior, ex praefatis Mundi polis, per Ecli pticae polos, & utraque solstitialia eiusdem Eclipticae puncta descr iptus, colurus solstitiorum uocitatur.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
