Latin
314.5 to 314.8
Oronce Finé, Protomathesis 314.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
In cuius exemplum, habes circulum ABCD, qui ex eisdem Mundi polis A &C, per Eclipticae polos I &K, atque solstitiorum puncta E &F circunfiguratur. Hic porro colurus rectos sphęrales cum prio ri facit angulos: &propterea per polos Eclipticae transire diffinitur, quoniam poli Zodiaci in eodem necessario uidentur esse circulo cum punctis maxime ab Aequatore declinantibus. ¶b Cum autem declinationes per magnum cir culum, ex Mundi polis per oblatum punctum eductum, metiri supra diximus: sequitur, arcus ipsius coluri solstitialis, inter eadem solstitia &eis in Aequatore respondentia puncta compraehensos, maximarum declinationum ostendere quantitatem. Cuiusmodi sunt arcus BE &DF. qui maximae declinationis solaris arcus etiam dicti sunt: quoniam Sole eadem solstitia possidente, maxime tunc ab Aequatore declinat. Quanta uero sit haec maxima Solis declinatio, quoue ingenio perquirenda sit: suo loco docuimus. ¶c Hi tandem maximarum declinationum arcus, qui ex praedictis relinquuntur adinuicem aequales, tanti necessario uidentur esse, quanti sunt arcus eiusdem coluri, Mundi atque Zodiaci polos intercepti. Volo dicere paucis, arcus BE &DF, aequari arcubus AI &CK: quod ita demonstratur. Quoniam eiusdem circuli quartae sunt adinnicem aequales, quarta igitur a Mundi polo A ad punctum Aequator is B, aequalis est quartae inter Zodiaci polum I &solstitiale punctum E compraehensae: quarum communis arcus AE. Porro si ab aequalibus idem commune tollatur, quae relinquuntur inuicem erunt aequalia, per uulga tam ac communem sententiam: igitur arcus AI aequalis est arcui BE. Nec minori facilitate monstrabitur arcus CK eidem BE, aut DF, atque eidem AI coaequari. De meridiano