Latin
316.1 to 316.4
Oronce Finé, Protomathesis 316.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc patet, orientaliora quae libet loca peculiares ab occidentalioribus habere meridianos:? atque lineae terrestris meridiano respondentis inuentionem, ad uarios instrumentorum usus, potissimum horariorum, admodum esse necessariam. Horizon autem, est circulus itidem maior, superius hemisphaerium ab inferno, id est, uisam coeli partem ab occulta, dirimens, à locorum uertice aequaliter ex omni par te semotus: unde Finitor proprio nomine dicitur. *Is rectus dicitur, quoties per Mundi polos eductus, rectos cum Aequatore facit angulos. FObliquus uerò, cum eundem Aequatorem ad angulos impares &obliquos intersecat, altero Mundi polorum sursum eleuato, &reliquo tantundem infrà depresso, 8 Ex Horizontis itaque rectitudine uel obliquitate, Sphaera Mundana recta uel obliqua dicitur. I. Quantum igitur alter Mundi polus super Horizontem extollitur, tantundem locorum uertex ab Aequatore remouetur. 1 Rursum, quanta est uerticis à polo sursum eleuato distantia, tantum etiam Aequator super eundem eleuatur Horizontem. Ma Eridianus circulus, non mediocris tam apud Astronomos, quam etiam Geographos, est utili Atatis: quemadmodum apertius ex succedentibus colligetur. Dicitur autem meridianus, quoniam ubi Sol diurno motu ad eum peruenerit, meridies, aut medium noctis accidit: hoc est, tam naturalis, quam artificialis dies, siue nox bisariam separatur, Vnde circulus mediae diei plaerunque nominatur. Tantus enim est arcus diei artificialis, quem Sol describit ab ortu ad meridiem, quantus est reliquus a meridie ad occasum: atque nocturnus ab occidente ad medium noctis aequalis ei, qui a medio noctis. ad ortum. Ex quo rursum colligitur, medietatem diei naturalis a subterranea Meridiani parte, pen ortum, ad meridiem, aequari reliquae medietati, quae ab ipsa meridie, per occasum, ad eundem meridianum sub Terra describitur. Cum enim mer idianus sit maior circulus, totam Vniuersi sphaeram bifariam secabit, altera Orbis medietate ad ortum, altera uero ad occasum derelicta. Quid autem sit dies na turalis, &artificialis, siue dies siue nox, suo loco declara bimus. A circulo itaque meridiano dies naturales 24 horarum numerati sunt: ab Astronomis quidem a puncto mediae diei, secundum autem uulgares, potissimum Gallos, a media nocte: idque non sine ratione.