Latin
Caput II
Oronce Finé, Protomathesis 317
Unproofread scanNot analysed yet
Rursum similis post meridiem examinetur umbra, quae non dissimiliter eandem circunferentiam praecise contingat: in cuius extremo contactu ponatur notula C. Deinde, arcus ine BC bifariam secetur in D puncto: a quo tandem per datum naribm centrum A, recta quaedam protrahatur linea, quae sit DAE, quantumlibet utr inque producta. Haec igitur linea tui loci Meridiano respondebit: in cuius rectum meridianae ho rologiorum &aliorum solarium instrumentorum lineae ueniunt ad amussim collocandae, quemadmodum suo loco deQuidi clarabitur. Poteris etiam (si libeat) uarias meridianorum lineas, unica (ut monstrauimus) obtenta, ubilibet procreare: si filium una cum perpendiculo, quando umbra stili in rectum lineae meridianae prius inuentae cecider it (quod hora contingit meridiana) deorsum libere demiseris, atque in eius umbra duo puncta signaueris, &tandem recta compulaueris linea. Haec enim noua linea meridiana uocabitur: qualem tibi repraesentat HI, ab umbra fili FG, ad perpendiculum demissi causata. ¶d CIRGVLVS autem magnus uisam coeli partem ab occulta dirimens, Horizon est appellatus, id est, finitor ui sus: non sinit enim praeter hemisphaerium quequam aspicere, unde circulus hemisphaerij a nonnullis etiam dicitur. Huius porro circuli Horizontis polus superior, idem semper est cum dati loci uertice: Lirea neridia. uertex enim cuiuslibet loci, in medio patentis lo catur hemisphaerij, circulus item Horizontis aequaliter ex omni parte distat a suo polo: necessum est igitur, polum Horizontis cum dati loci conuenire uertice, atque eundem Horizontem circulum 90 grandibus quaquauersus ab eodem uertice distare. Vnde fit, ut quemadmodum uariato. loco mutatur ipsius loci uertex: ita mutato uertice uariatur Horizon, &econtra. Quot igitur fuerint particularia loca, etiam quouis modo distantia, tot erunt Horizontes circuli: quorum aliqui recti, quidam uero dicuntur obliqui. ¶e Horizon rectus dicitur, qui per Mundi polos eductus rectos cum Aequatore facit angulos, à quorum rectitudine rectus appellatur: siue etiam quod Sphaera recte tunc uideatur esse locata, neutro polorum surium Horizonta leuato. Haec autem sphęrae uel Horizontis habitudo ijs solum accidit, quorum uertex sub Aequatore locatur. Exemplum abstrahere po tes qui de imaginato semicirculo BAD, pr Mundi polos B &D transiens, rectos cum medio Aequatore CAE conficit angulos. ¶F Obliquus uero siue decliuis Horizon omnium eorum esse uidetur, quorum uertex ultro citroue locatur Aequatorem; utpote, quibus alter Mundi polus super Horizontem eleuatur, alter uero tantundem infra deprimitur: Obliquus ideo nominatus, quanim Aequatorem ad obliquos &impares diuidit angulos, uel quanim Sphaera, facta relatione ad eos quorum uertex sub Aequatore, uidetur oblique locata. Quemadmodum repraesentare uidentur semicirculi FAG &HAI: eorum quippe Honrizontes, quorum uertices K &L. supra quorum alterum, utpote, FAC, polus septentrionalis B leuatur, &meridionalis D tantundem infra deprimitur: cuius contrarium accidit ipsi HAI, fit enim con