# Protomathesis 32

Oronce Finé, Protomathesis, IVIDERE, EST OBLATVM QVEMVIS NVMERVM, PER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/32

Hoc primo discursu peracto, quodlibet diuisoris elementum, per unicum limitem dextrorsum uenit anteriorandum: simili rursum quotientis toties examine facto, quatenus primum diuisoris ele mentum, primo ipsius numeri diuidendi respondeat elemento. tunc enim absoluta & completa propositae diuisionis uidebitur operatio. Quòd si contingat diuisoris elementa, pluries quàm nonies in supra positis elementis aut numeris inueniri: solum tamen 9 inter lineas perallelas, aut alibi pro quotiente repones. quoniam nullum habemus arithmeticum elementum maioris, imò nec tanti ualoris, quàm sit ipsum nouenarium: quemadmodum capite primo declarauimus. Quoties autem aliquod diuisoris elementum, in suprarespondenti aut numero aut elemento non poterit aliquoties, utpote semel inueniri (& si forsitan reliqua in suprapositis semel, aut pluries inueniantur) tziphra O pro digito quotientis accipienda est: toto diuisore numero per unicum limitem rursum anteriorato. Item quandocunque in diuisore compraehendetur aliquod elementum non significatiuum, id non est in operatione curandum, potissimum ubi primas occupauerit sedes: quoniam ex nihilo nihil prouenire certum est. Porrò si absoluta diuisione aliquod superfuerit ex diuidendo residuum, ipsum debet esse minus diuisore: quod interiecto gnomunculo, à toto (si uelis) separabis numero. Nec te praetereat, ipsum residuum a diuisore denominationem obtinere: unde & sub eodem residuo, diuiso rem poteris seorsum scribere numerum, posita (ut solet) inter utrunque lineuncula.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
