# Protomathesis 320.1-5

Oronce Finé, Protomathesis, 320.1 to 320.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/320.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/320.1

Quapropter eadem Eclipticae maxime ab Aequatore declinantia puncta, Solis stationes dicta sunt: Sol namque redeundo unde digressus, stare quodammodo iudicatur, hoc est, non ultra declinando, locum in Meridiano circulo, longo temporis interuallo, sensibiliter mutare minime percipitur. ¶ b Tropicus igitur a boreali solstitio, siue Cancri capite, praedicto modo circumlineatus, Cancri tropicus uel aestiuus circulus a nobis (qui septentrionalem Mundi par tem incolimus) appellatur: quoniam Sole ad ipsum perueto, aut propiore facto, aestas nobis accidit. Hunc tibi repraesentat circulus adiunctae sphaericae descriptionis ABCD, in qua Mundi axis AC, Aequator BD, Ecliptica autem EF. ¶ CRe liquus uero Tropicus, ab initio Capricorni, alteroue maILIR ximae declinationis puncto descriptus, ab eodem Capricorno denominatur: & hyemalis propter ea dicitur, quoniam dum Sol eundem Tropicum occupat, a nostro uertice maxime remouetur, ex qua quidem remotione, hyems nobis accidenta liter producitur. Cuiusmodi est Tropicus FH, eiusdem obiectae descriptionis. Qui tamen ex Tropicis a nobis aestiuus dicitur, ab ijs qui australem Mundi partem habitant, hyemalis, & qui hyemalis, aestiuus uenit appellandus: quaecumque enim Sole borealia signa discurrente nobis accidunt, eisdem australibus euenire solent, cum idem Sol meridiana perambulat signa. Hos itaque Tropicos inuicem aequales atque parallelos esse necessum est: aequalibus enim interuallis, utpote maximis Eclipticae declinationibus ultro citroque lineantur Aequatoremt. Vnde fit, ut Tropicorum centra a Mundi centro sint aeque semota, & utriusque plana superficies rectos cum axe Mundi faciat angulos: ex quibus arguitur ipsorum Tropicorum aequalitas, & parallela tam adinuicem, quam ad ipsum Aequatorem distantia: quemadmodum ex capite decimo libri primi nostrae Geometriae deducere haud difficile est. Patet igitur, quod maxima Solis declinatio geminata, eorundem Tropicorum distantiam manifestat. ¶ d Reliqui duo minores & uulgati in sphaera circuli sunt, qui ab Eclipticae polis, circa Mundi polos, ad praefatum motum Vniuersi, imaginaria circumscriptione li neantur: & ob id polares non iniuria dicti sunt. Mouetur enim uterque polus Eclipticae circa Mundi polos & axem: quemadmodum solsticialia, atque reliqua totius sphaerici conuexi designata puncta.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
