Latin
322.1 to 322.5
Oronce Finé, Protomathesis 322.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Duae uero remotiores circa Mundi polos unico clauduntur circulo, altera quidem arctico, &reliqua Antar ctico: qui cum minores sint tropicis, &adinuicem ęquales eaedem zonae pares, &omnium erunt minimae. Porro inter mediae uersus tropicos sunt maioris ambitus, quam uersus polares circulos, neque tantae sunt latitudinis, quantae reliquae tres: ut ipsa te docebit supputatio. ¶i Rursum quod natura differant, ita persuadetur. Mediam in primis Zonam, reliquis esse calidiorem (potissimum circatro picos) ac aegre difficulterque habitabilem: ex recto &assiduo radiorum solarium defluxu, atque morosa ipsius Solis reuersione concludimus. Duae autem extremales circa Mundi polos, uelut a Sole remo tiores, &obliqua nimis solarium radiorum, proiectione circumfusae: niuiio frigore distemperatae sunt, &malae duraeque uideuntur habitationis. At reliquae duae inter has &mediam collocatae, caliditatis eiusdem mediae &frigoris extremarum commixtura temperatae, bene facileque habitabiles sunt: quarum partes tanto uidentur esse temperatiores, quanto a circumpositis fuerint remotiores, ueluti circa medium, in quo modera ta Solis, id est, neque recta, neque obliqua nimis contingit irradiatio. Hęc de uulgar ibus sphaerae circulis sint satis: nunc de reliquis, a quibus maxima pars pendere uidetur Astronomiae, tractemuso portet. Caput. VIl. De uerticalibus, atque altitudinum circulis. Raeter hos autem supra descriptos sphaerae circulos, uaria reperitur in eadem sphaera aliorum circulorum imaginatio: de quibus consequenter tractare commo dissimum existimamus. utpote, à quibus bona pars ipsius Astronomiae, ac uniuersa ferè coelestium instrumentorum &theorica &practica pendere uideturi Inter quos primum sese offerunt, qui dicuntur uerticales: &ij, quos altitudinum solemus appellare circulos. 2 Sunt igitur uerticales circuli, qui ex dati cuiuslibet loci uersi ce, in singulas Horizontis partes deducuntur: &supernum hemisphaerium in tot partes quot &Horizontem undiquaque distribuunt. De quorum numero est ipse Meris dianus: qui unà cum eo uerticali circulo, quem ad rectos intersecat angulos, idem hemisphaerium in quatuor quartas, atque uera orientis, occidentis, septentrionis, &meri diei puncta distinguit. Altitudinum uerò circuli sunt, qui circa locorum uerticem parallelicè descributur, &cuiuslibet uerticalis circuli quadrantem, ab eodem uertice ad Horizontem interceptum, in 90 partes inuicem aequales distribuunt, &uicissim ab eisdem uerticalibus circulis, in 360 partes, siue gradus, sigillatim diuiduntur: quorum primus, &omnium maximus est Horizon, minimus uerò, qui propior est uertici.