# Protomathesis 322.1-5

Oronce Finé, Protomathesis, 322.1 to 322.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/322.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/322.1

Duae uero remotiores circa Mundi polos unico clauduntur circulo, altera quidem arctico, & reliqua Antar ctico: qui cum minores sint tropicis, & adinuicem ęquales eaedem zonae pares, & omnium erunt minimae. Porro inter mediae uersus tropicos sunt maioris ambitus, quam uersus polares circulos, neque tantae sunt latitudinis, quantae reliquae tres: ut ipsa te docebit supputatio. ¶ i Rursum quod natura differant, ita persuadetur. Mediam in primis Zonam, reliquis esse calidiorem (potissimum circatro picos) ac aegre difficulterque habitabilem: ex recto & assiduo radiorum solarium defluxu, atque morosa ipsius Solis reuersione concludimus. Duae autem extremales circa Mundi polos, uelut a Sole remo tiores, & obliqua nimis solarium radiorum, proiectione circumfusae: niuiio frigore distemperatae sunt, & malae duraeque uideuntur habitationis. At reliquae duae inter has & mediam collocatae, caliditatis eiusdem mediae & frigoris extremarum commixtura temperatae, bene facileque habitabiles sunt: quarum partes tanto uidentur esse temperatiores, quanto a circumpositis fuerint remotiores, ueluti circa medium, in quo modera ta Solis, id est, neque recta, neque obliqua nimis contingit irradiatio. Hęc de uulgar ibus sphaerae circulis sint satis: nunc de reliquis, a quibus maxima pars pendere uidetur Astronomiae, tractemuso portet. Caput. VIl. De uerticalibus, atque altitudinum circulis. Raeter hos autem supra descriptos sphaerae circulos, uaria reperitur in eadem sphaera aliorum circulorum imaginatio: de quibus consequenter tractare commo dissimum existimamus. utpote, à quibus bona pars ipsius Astronomiae, ac uniuersa ferè coelestium instrumentorum & theorica & practica pendere uideturi Inter quos primum sese offerunt, qui dicuntur uerticales: & ij, quos altitudinum solemus appellare circulos. 2 Sunt igitur uerticales circuli, qui ex dati cuiuslibet loci uersi ce, in singulas Horizontis partes deducuntur: & supernum hemisphaerium in tot partes quot & Horizontem undiquaque distribuunt. De quorum numero est ipse Meris dianus: qui unà cum eo uerticali circulo, quem ad rectos intersecat angulos, idem hemisphaerium in quatuor quartas, atque uera orientis, occidentis, septentrionis, & meri diei puncta distinguit. Altitudinum uerò circuli sunt, qui circa locorum uerticem parallelicè descributur, & cuiuslibet uerticalis circuli quadrantem, ab eodem uertice ad Horizontem interceptum, in 90 partes inuicem aequales distribuunt, & uicissim ab eisdem uerticalibus circulis, in 360 partes, siue gradus, sigillatim diuiduntur: quorum primus, & omnium maximus est Horizon, minimus uerò, qui propior est uertici.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
