# Protomathesis 322.6-7

Oronce Finé, Protomathesis, 322.6 to 322.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/322.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/322.6

d Officium itaque uerticalium circulorum est, orientium uel occidentium syderum à uero ortu uel occasu distantiam (quae ortiua, uel occidua uocatur amplitudo) in quaue quarta superioris locetur hemisphaerij, & quantum ab eius initio distet determinare. e Per altitudinum uero parallelos, eorundem syderum super Horizontem distinguntur eleuationes f Est enim altitudo syderis, arcus circuli, qui ab eodem sydere ad Horizontem, per eosdem altitudinum circulos dimetitur. 8 Vnde fit, ut in uerticalibus circulis aequa liter à Meridiano distantibus, aequales contingant syderum eleuationes. Ta Nter circulos, quos praeter io uulgatos nuperrime descriptos, in ipsa sphaera imaginantur AAstronomi, primum sese offerunt, qui uerticales appellantur: & ij quos altitudinum circulos nominare consueuimus, ad uarias syderum obseruationes excogitati. Verticales appellamus circulos, qui e cuiuslibet loci uertice, ad quaslibet Horizontis particulas siue gradus emittuntur, & in eodem sese intersecantes uertice, totum patens hemisphaerium in 360 partes inuicem aequales, ad conpletam Horizontis rotunditatem distribuunt. Quemadmodum abstrahere potes ex subiecta figura: in qua Meridianus ABC, Horizon ADCE, uertex VETV. punctum B, per quod ad ipsum Horizontem praefati uerticales ducuntur circuli, denis inter sese gradibus in exemplum discreti.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
