# Protomathesis 327.10-11

Oronce Finé, Protomathesis, 327.10 to 327.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/327.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/327.10

In his enim horaria spacia tanto minora sunt, quanto fuerint a Meridiano remotiora: cuius con trarium planis & erectis, atque pendulis accidit horologijs: nam interualla circa utramque horam sextam sunt omnium aliorum maxima. Similis tamen in antemeridianis horologijs ab ortu ad Meridiem, quę in pomeridianis a meridie ad occasum fit horariorum interuallorum alternata respondentia: quod non Horologia pro eiuscemodi tantummodo, sed omnibus horologijs accidere uidetur. ¶ F Hinc facile colligitur, hudata poli subli insmodi horologia solaria, pro diuersa alterius Mundi polorum super Horizontem eleuatione, mitate fabricanda. peculiari descriptione fore fabricanda. Nam ex uaria polorum inclinatione (ad quos horarios circulos conuenire diximus) eorundem horariorum circulorum intersectiones tam in Horizontem quam etiam uerticali circulo diuersificantut, fitque alia & alia praedictorum circulorum in datum planum exteniio, siue linealis repraesentatio, alia quoque contingit indicis umbra: A quibus omnibus, cum praefata pen deant horologia, corollarium per sese fit manifestum.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
