# Protomathesis 328.1-5

Oronce Finé, Protomathesis, 328.1 to 328.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/328.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/328.1

¶ g Vnde cum ex maior in uel minori ipsius poliquem sublimitate, magis uarię contingant horariorum circulorum cum Horizonte aut uerticali circulo intersectiones, tantoque magis inęquales inter sese in uerticali circulo, quanto plus eleuabitur polus, uel in Aequatore, quanto minor extiterit eiusdem poli sublimitas: necessum est, ut datis duabus poli sublimitatibus, quę simul iunctę componam 90, planum unius horologium sit alterius erectum, & econtra. Nam una praedictarum eleuationum, est alterius complementum: Ex quo fit, ut quam sectionum diuersitatem faciant horarij circuli cum unius uerticuli circulo, eundem obseruent cum alterius Horizonte, & econ tra. ¶ h Ex quibus subinfertur, quod in eleuatione poli per 45 gradus, planum horologium non differt ab erecto: hoc est, horizontalia eadem esse cum uerticalibus. Eadem est enim inctinatio polisursum eleuati ad Horizontem, quę ad uerticalem circulum: utpote, quoniam ipsa poli sublimitas suo ęquatur complemento. unde sit, ut quales intersectiones faciunt horarij circuli cum Horizonte, easdem faciant cum uerticali circulo, sitque alternata partium unius cum alterius partibus respondentia ex quo conuincitur planum siue horizontale horologium, ab erecto seu uerticali minime discrepare¶ Multa possent praeter haec respondenter inferri, quę ex his utcumque praegustatis, cuilibet fient eui dentissima. Hęc autem omnia ita se habere, ueluti sigillatim expressimus, ex succedentibus nostris. solarium horologiorum descriptionibus experimento probabis: in quorum omnium clariorem elucidam tionem, hęc praemittere non duximus importunum, utpote, quę non modicam speramus opem allaturas Quibus circuli in coeli partes (quas uocant domos) separentur: atque de circulo positionis appellatus Capur. X. Ea circulis tandem coelestium domiciliorum distinctoribus, uariae inter Astro nomos reperiuntur opiniones. Saniores tamen in hoc uidentur conuenires ut per quatuor maiores circulos, ex cuiusuis Horizontis cum Meridiand mutuis intersectionibus prodeuntes, una cum ipso Meridiano atque Horizonte cir culo, tota coelestis sphaera in 12 distinguatur interualla, quae domus appellantur: quarm sex supra, & totidem infra, ab eodem separantur Horizonte.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
