Latin
328.6 to 328.8
Oronce Finé, Protomathesis 328.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
b Differunt autem inter sesci quoniam nonnulli eius uerticalis circuli, qui rectos cum Meridiano facit angulos, discre tos Meridiano &Horizonte quadrantes, in tres partes adinuicem aequales diuide re solent, atque per ipsas diuisiones, eosdem quatuor educere circulos: quo modes uniuersum coelum in 12 domos, ubique locorum inuicem semper aequales distribulic Iuniores uero singulos Aequatoris quadrantes, ab eodem Meridiano atque Horizonte distinctos, in tres itidem partes aequas distribuunt, &per ipsarum partium dis stinctiones eosdem circulos transire compellunt: unde fit, ut ipsa coelestis sphera in I partiatur domicilia, sed inter sese tanto plus magnitudine discrepantia, quanto magis polus super Horizontem eleuatur, inuariatam tamen quoad eundem sphaerae situm obseruantia dispositionem. d Hunc itaque modum, cum priori in solis quatuor coeli cardinibus, horoscopo scilicet, angulo Terrae, occidentis cuspide, atque medio coeli, hoc est, initijs primae, quartae, septimae, atque decimae domorum conuenientem, eodem haud sine ratione praeferendum iuniores uolunt Astronomi: tametsi prior domorum distributio, possit haud minus uinaci argumento sustentari. e Quocunque autem duorii modorum praefatas acceperis domos: easdem ab ortiua Horizontis medietate, per subterraneum Meridianum, ad occiduam, in contrarium primi motus ordinabis. f Is demum circulus, qui ex eisdem mutuis Horizontis, Meridiani atque praedictorum circulorim intersectionibus, per cuiusuis astri centrum educitur: circulus positionis appellatur, quem &Horizontem stellae plaerumque nominamus. a Votquot ex ueteribus atque retentioribus Astronomis, multiplicem ac indefessam coele Qstium corporum agitationem contemplati sunt, atque de uaria cum fixorum tum errantium syderum natura philosophati, in hoc sane conuenerunt: ipsa uidelicet sydera alium &alium influentiaVnde orta domorum distinctio rum effectum in haec inferiora iugiter imprimere, secundum quod aliam &aliam ad totum Coe in Coelo.