# Protomathesis 329.1-4

Oronce Finé, Protomathesis, 329.1 to 329.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/329.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/329.1

lum obtinent habitudinem, diuersoque radiorum influxu haec eadem afficere uidentur inferiora. Vnde rationabiliter imaginati sunt, uniuersum Coeli ambitum in 12 interualla distingui, quae domos appellarunt: quarum 6 supra, & totidem infra quemlibet Horizontem separari, ipsa iudicialis requirit Astronomia. Et quoniam uaria de huiuscemodi coelestium domorum distinctione inter Astronomos offenditur opinio, unicus autem sit modus, quo ad ueram & Astro nomicam doctrinam, ipsa Coeli domicilia distingui, aequariue debeant: reiectis ueterum atque uulgarium Astronomorum opinionibus, utpote futilibus, astrologicaeque ueritati contrarijs, & (ut in pauca conferam) quae recenseantur indignis, saniorum Astronomorum mentem pauGeneralis docis aperire uoluimus. Imaginantur itaque moderniores ac prudentiores Astronomi, quamlibet morum constituCoeli quartam partem Meridiano & Horizonte distinctam in tria interualla, per quatuor cirtio secundum mo dernos. culos magnos ex mutuis eiusdem Meridiani cum Horizonte sectionibus prodeuntes, separari: Quiquidem circuli, una cum Horizonte atque Meridiano circulo, uniuersam coelestem sphaeram in 12 partes distingunt, sex quidem super Horizontem & totidem infra, quas domos, siue domicilia, siue aedes Coeli, ipsos autem circulos Coeli cuspides appellare solemus. ¶ b Verum qualis, quantaue sit eorundem circulorum inter Meridianum & Horizontem concurr entium intercapedo, duae sese offerunt opiniones, utcunque inter sese dissidentes, & apparentibus argumentis utrinque fulcitae. Prima opinio est ipsius Campani uiri in mathema. Opinio Campa ticis eruditissimi, aliorumque modernorum non minori doctrina praestantium. Diuidit itaque ni de 12 Coeli domicilijs. Campanus quamlibet quartam eius uerticalis circuli, qui rectos cum Meridiano facit angulos, inter eundem Meridanum atque Horizontem compraehensam, in tres partes inuicem aequales: per quarum intermedias diuisiones, ex praefatis Meridiani atque Horizontis intersectionibus, eosdem quatuor maiores circulos educit, qui una cum ipso Meridiano atque Hoc rizonte uniuersam Coeli machinam in 12 domos inuicem semper & ubique locorum aequales distribuunt. Quemadmo Exemplum. dum ex obiecta potes depraehendere figura, in qua Meridianus ABCD, Aequator EGF, Horizon AGC, uerticalis circulus BGD, communes autem Horizontis cum Meridiano lus. sectiones puncta A & C, a quibus praefati emittuntur circu li, eadem Coeli domicilia, eo quo nunc diximus modo distin guentes. ¶ c Alij uero, utpote iuniores Astronomi, sola authoritate Ioannis Regiomontani mathematici praestantissimi potius quam ratione ducti, campa nicam reiecerunt opinionem: & aliam praedictorum interuallorum rationem sunt excogitati. Opinio Ioannis Rationabiliorem namque domorum constitutionem existimauit Regiomontani. idem Io.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
