Latin
EXEMPLO
Oronce Finé, Protomathesis 33
Unproofread scanNot analysed yet
Et deinceps per continuam additionem ipsorum 126, succedentes consurgent numeri: utpote 756, 882, 1008, &1134, reliquis elementis significatiuis, uidelicet 6, 7, 8, 9, sigillatim respondentes: quemadmodum ex obiecta descriptione, compraehendere facile est. His praemissis: contemplare numerum in praeparata descriptione contentum, numero diuidendo supra diuisorem à primo eius elemento uersus laeuam posito aequalem. Et quoniam nullus talis occurrit numerus: accipe 6 30 numerum proximò minorem, ad cuius dextram regionem sese offerunt 5, primus quotientis numeri digitus. Scribas ergo 5 inter lineas aequidistantes, supra 6: &dicito. semel 5, sunt quinque: auferantur 5 à 7, relinquentur duo. dele igitur 7, &supra scribe 2. Postea dicas, bis 5, efficiunt decem: subtrahantur 10 à 23, supererunt tredecim, cancellato itáque 2, &supra scribito 1: ipsis 3 intactis, ut remaneant 13. Rursum dicito, sexies 5, producunt triginta: aufer 30 à 131, relinquentur 101. sufficit ergo delere 3, &supra notare (si uolueris) tziphram O. Idem relinquetur numerus, sine aliqua digiti quotientis per diuisorem multiplicatione: si à 731 eundem minorem &propinquiorem immediatè subduxeris numerum, utpote 6 30. sola namque unitas scribenda erit supra 7, &O super 3: uelut ex secunda ipsius exempli descriptione, depraehendere facile potes. Hoc primo discursu peracto: renouato diuisorem numerum, singula eiusdem elementa per unicum limitem (ut infra uides) dextrorsum anteriorando: &rursum inquiras digitum, qui ostendat quoties 126, in 1010 continetur (1 enim supra 2, aut supra 7, ualet 1000 respectu ipsorum 6 nunc anterioratorum) hunc porrò digitum sinè labore sic obtinebis. Inuenias rursum numerum, relicto diuidendi numero, utpote 1010, uel aequalem, aut eo minorem &propinquiorem: ex ante parata descriptione. Is erit 1008: in cuius rectum &dextrum occurrent S, digitus secundo reperiendus. scribe igitur 8 anten 5, uersus laeuam: &dicito. semel 8 sunt octo: aufer 8 à 10, supererunt duo. dele ergo 10, &scribe 2, super 3. Postea dicas. bis 8, faciunt sedecim: subtrahe 16 à 21, relinquentur quinque, cancellabis ergo 21: &scribes 5, super 1. Et dicito tandem. sexies 8, conficiunt quadraginta octo: auferto 48 à 50, remanebunt duo. scribas itaque 2, super O: deletis 50. Vel, &facilius multò: tolle 1008 abeisdem 1010 relinquentur pariter 2, super O, ad rectum ipsorum 8 notanda, ipso numero 1010. prius cancellato. quemadmodum in secunda eiusdem exempli for mula, uides obseruatum. Singula tandem ipsius diuisoris elementa (delectis prioribus) per unicum limitem dextram uersus renouentur. Et quoniam super I diuisoris nihil relictum est, imò nec ipsis 6 aliquid supra respondet, tametsi 2 in sibi respondentibus 2 semel inueniantur: idcirco tziphra o, uenit pro quotiente sumenda, nam residuum multò minus est ipso diuisore numero, scribe igitur O, ante 8, uersus dextram: &completam habebis huiusce diuisionis operationem, relictis 20, quae centesima uigesima sexta dicentur, &gnomunculo ab ipso diuidendo ueniunt seperanda numero. Concludendum itaque, si 73100 numerus, diuidatur per 126, generari pro quotiente numero 589: &residuum ipsius numeri diuidendi, fore 20 centesima uigesima sexta, ab ipso quippe diuisore 126 denominata. De similibus non alienum oportet habere iudicium: etiam proposito quocunque nu mero, per alium quemuis numerum diuidendo. Prima exempliformula. Gerunda exempli descriptio. A Resilium Risdnum. EBIQ Numerus diuidendus Numerus diuidendus TTQO sinrmqum. simmne qunNunm auso Pinuem dise. T 2E6 TEAO TAE TAE