# Protomathesis 331.1-4

Oronce Finé, Protomathesis, 331.1 to 331.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/331.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/331.1

horoscopus, uel ascendens, aut initium primae domus: per utrumque modum. Idem quoque angu lus Terrae, siue principium quartae domus, eadem etiam Coeli pars occidentis cuspidem, uel leptimae domus initium occupabit. neque aliter iudicandum de parte Coeli meridiana, quae medium Coeli, initiumue decimae domus appellatur. Haec enim sunt ipsius Coeli cardinalia puncta Discrepat autem hic modus a traditione Campani: quoniam ipsae domus aequalem inter sese non possunt obseruare magnitudinem, quod iudiciaria desyderare uidetur Astronomia: utpote, quae in hunc finem eiuscemodi domos excogitare coegit, ut paulatim eleuatis syderibus, atque sub Hori zonte depressis, sensibiliter mutata radiorum proiectio (a qua uniuersa iudicialis pendere uide tur Astronomia) determinaretur. Hoc autem non potuit rationabilius obseruari, quam per sex equalium domiciliorum super Horizontem, & totidem infra distinctionem: quod plaerosque non infimae sortis Astrologos obseruasse, & ueriora quam alio quouis modo dedisse iudicia comperimus. Ioannes tamen Regiomontanus suum, hoc est, ultimum modum aequandarum domo rum, ab ipso Abraham Auenezre antea obseruatum, rationalem appellat omnimoda cauillatio num obiectione priuatum, atque reliquum excellere firmissimis nititur persuadere rationibus? quas si ampliori discursu libeat intelligere, consule librum secundum problematum eiusdem Ioannis Regiomontani in Magnam Ptolemaei constructionem, & decimum quartum problema in tabulas directionum, ubi Campani modum infirmare, ac prorsus reijcere conatur: tametsinihil contra Campanum obijciat, quod uel in proprium medum retorqueri non facile possit, dempta forsitam leuitate calculi, propter quam nihil tamen in his temere uenit immutandum. Vter autem eorum saniorem excogitauerit modum, hic disputare nolumus: sed tuo relinquimus arbitrio discuriendum. Si meo tamen stare uelis iudicio, a uia Campani non discedes: multo siqui dem fideliora, cum probatissimus Astrologispoteris elicere iudicia. ¶ e Quomodocumque autem praememoratae domus assignentur, distinguanturue, eum tamen semper obseruare debent ordis nem, eam quoque singularum nomenclaturam, quae sequitur. Prima domus incipit ab ortiua Horizontis medietate: unde cardo, seu cuspis, seu angulus orientis dicitur, quae & horoscopus uel ascendens nominatur: attollitur enim ab inferiori ad supernum hemisphaerium.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
