Latin
Caput IX
Oronce Finé, Protomathesis 332
Unproofread scanNot analysed yet
Est enim circulus ABCD Meridianus, obliquus Horizon AEC, puncta autem quibus Meridianus &Horizon sese intersecant, A &C. Circulus itaque AFC, per datum sydus F, ex eisdem sectionibus A &C productus, positionis appellatur circulus. Idem iudices de circulo AGC, qui per astrum G, ex eisdem inter sectionibus ducitur. ¶Varij praeter hos omnes, quos iam descripsimus, excogitari possunt in sphaera circuli, pro rerum atque terminorum occurrente necessitate: quos unusquisque (modo non sit talium speculationum prorsus ignarus) diffinire per sese quam facillime poterit, &iuxta singulorum exigentiam, propriam abstrahere, uel adaptare descriptionem. De his ergo satis.