# Protomathesis 332

Oronce Finé, Protomathesis, Caput IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/332
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/332

Est enim circulus ABCD Meridianus, obliquus Horizon AEC, puncta autem quibus Meridianus & Horizon sese intersecant, A & C. Circulus itaque AFC, per datum sydus F, ex eisdem sectionibus A & C productus, positionis appellatur circulus. Idem iudices de circulo AGC, qui per astrum G, ex eisdem inter sectionibus ducitur. ¶ Varij praeter hos omnes, quos iam descripsimus, excogitari possunt in sphaera circuli, pro rerum atque terminorum occurrente necessitate: quos unusquisque (modo non sit talium speculationum prorsus ignarus) diffinire per sese quam facillime poterit, & iuxta singulorum exigentiam, propriam abstrahere, uel adaptare descriptionem. De his ergo satis.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
