Latin
SO LIBRI
Oronce Finé, Protomathesis 333
Unproofread scanNot analysed yet
COSMOGRAP di Sphaerae: de signorum &arcuum ascensionibus &descensionibus: atque sy derum ortu &eorundem occasu. Capit I. De uulgari syderum ortu, ac eorundem occasu. AGNA PARS IPSIVS ASTROS nomici fructus, qui ex regulata totius Vniuersi circunductione, primoue motu potissimum decerpitur: ab ortus uel occasus, ascensionisue atque descensionis syderum, &datorum quorumcumque arcuum, sane quàm intellecta ratione dependet. Conuenit itaque de his luculenter hoc loco determinare: &primum dege nerali stellarum ortu atque occasu, prout sumuntur à uil garibus (quorum obseruatio ab Astronomorum conss deratione discrepat)ne quidpiam, quod desy deretur, a Generalis ergo, seu uulgatus syderum ortus, nihilaliud esse inconsultè prętereamus. uidetur, quam ipsorum syderum super Horizontem eleuatorum apparitio: quae prius sub occil to Coeli hemisphaerio uideri non poterant. Occasus uerò, est eorundem syderum sub Ho rizonte depressio: quae scilicet antea supernum occupantia Coelum, &in infernum hemilphaerium descendentia, tandem occultantur. b Vterque autem, hoc est, tam ortus quàm etiam occasus syderum duplex esse uidetur. Aut enim sydera diurno oriuntum, occiduntur tempore: &huiuscemodi ortus, uel occasus, cosmicus siue mundanus appellatur. Vel noctu idem accidit ortus, uel occasus: tuncque chronicus, hoc estitemporaneus uterque dicitur. d. Hinc facile colligitur, eadem sydera nonunqua oriri cosmicè, &chronicè tendere in occasum: aliquando uerò contrarium obseruare. Est &alia ortus &occasus consyderatio, ad Horizontem minimè relata: quae penes ipsum Solem attenditur. Cum enim sydera à solaribus radijs liberas ta, nobis sese manifestant, eiuscemodi apparitio heliacus dicitur ortus. Cum uero solares rursum ingrediuntur radios, &a nostro se subtrahunt aspectu, heliacum silbire censentur occasum. Vterque demum, hoc est, ortus uel occasus heliacus, uel ante Solis ortum, uel post ipsius Solis accidit occasum: unde ortus heliacus, similiter &occasus matutinus, aut uespertinus appellatur. †Ex quibus colligitur, astra Solem uelociora oriri ortu heliaco uespertino, &occasum heliacum subire matutinum: secus de syderibus tardius ipso Sole circunductis. a Vemadmodum singulorum Terrae nascentium e uisceribus ipsius Telluris in lucem exitus Qaut mortalium ex matrum utero expectata natiuitas, ortus dicitur, &eorundem omnium interitus occasus appellatur: sic astra quaelibet ab occulto ipsius Orbis hemisphaerio in propatulum sese exhibenm tia, similitudine quadam oriri dicuntur, &rursum a superno atque uisibili in occultum Orbis hemisphaerium descendentia, in occasum praecipitari, uel occidere iudicantur. Id autem obseruatur secundum generalem &communem hominum sensum: unde praefatus syderum ortus uel occasus, communis uulgarisque nuncupatur ab omnibus. Praecipua itaque syderum occultatio, sub ipso contingit Horizonte, atque super eundem Horizontem praedictorum syderum magis usitata resurrectio: unde fit, ut dati cuiuscunquam syderis super Horizontem eleuatio, dicatur ortus, &eiusdem syderis sub Horizonte depressio, nominem occasus. Haec autem omnia, ad regulatam Vniuersi circunductionem siue primum ipsius Coeli motum euenire. b neminem in dubium uertere suspicamur.