Latin
334.5 to 334.7
Oronce Finé, Protomathesis 334.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nam sydera propter accessum suum ad Solem, uel Solis ad ea, uelut a maiori lumine saepius occultantur: atque propter ipsius Solis elongationem ab eisdem syderibus, uel eorundem syderum a Sole remotionem, rursum uideri &apparere consueuerunt. Huiuscemodi autem appar itionem, ortum uocant Heliacum, id est, solarem: occultationem uero, solent occasum itidem heliacum (licet improprie) nominare, Πλίος enim graece, Sol latine dicitur. Qud si praefata sydera mane ante Solis ortum uideantur a radijs solaribus liberari, uel eosdem radios subintrare solares, hunc or tum uel occasum heliacum matutinum appellare consue uimus: si autem id acciderit post Solis occasum, uespertinum. Exemplum habes de sydere H, modo Solem in parte occidentis F ipsum occupaturum fueris imagi natus: idemque sydus ante Solis ortum appariturum in G, Et uersauice, si astrum G ad Solem uersus ortum E accedere, &ab eodem Sole recedendo rursum appa f riturum in H cogitaueris. ¶F Quod tandem ex his subinfertur corollarium, facile patet. Omnia namque fixa sydera, atque inter errantia, Saturnum, Iouem, &Martem (quae tardius ipso Ortus cosmicus. Occasus cosmi cus. Exemplum. Ortus chronicus.