# Protomathesis 334.5-7

Oronce Finé, Protomathesis, 334.5 to 334.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/334.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/334.5

Nam sydera propter accessum suum ad Solem, uel Solis ad ea, uelut a maiori lumine saepius occultantur: atque propter ipsius Solis elongationem ab eisdem syderibus, uel eorundem syderum a Sole remotionem, rursum uideri & apparere consueuerunt. Huiuscemodi autem appar itionem, ortum uocant Heliacum, id est, solarem: occultationem uero, solent occasum itidem heliacum (licet improprie) nominare, Πλίος enim graece, Sol latine dicitur. Qud si praefata sydera mane ante Solis ortum uideantur a radijs solaribus liberari, uel eosdem radios subintrare solares, hunc or tum uel occasum heliacum matutinum appellare consue uimus: si autem id acciderit post Solis occasum, uespertinum. Exemplum habes de sydere H, modo Solem in parte occidentis F ipsum occupaturum fueris imagi natus: idemque sydus ante Solis ortum appariturum in G, Et uersauice, si astrum G ad Solem uersus ortum E accedere, & ab eodem Sole recedendo rursum appa f riturum in H cogitaueris. ¶ F Quod tandem ex his subinfertur corollarium, facile patet. Omnia namque fixa sydera, atque inter errantia, Saturnum, Iouem, & Martem (quae tardius ipso Ortus cosmicus. Occasus cosmi cus. Exemplum. Ortus chronicus.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
