Latin
SO LIBRI
Oronce Finé, Protomathesis 335-2
Unproofread scanNot analysed yet
heliacus. Occasus nia Exemplum. Corollarium. Sole mouentur) propter accessum Solis ad ea, uespertino percipiuntur occultari tempore: atque matutino, Sole ab eisdem recedente, rursum apparere. Vnde oriri heliaco ortu matutino, &occidere occasu heliaco uespertino dicuntur: secus de astris Sole uelocioribus, uti sunt Venus, &Mercurius: quoniam propter accessum eorum ad Solem, mane uidentur occultari, &rursum ob dicessum eorundem a Sole, uespere sese manifestant. Quapropter oriri heliaco ortu uesper tino, occidere autem occasu heliaco matutino iudicantur. ¶Hoc demum triplici &uulgato syderum ortu &occasu, poetae frequentius uti solent: utpote, qui circuitiones tantummodo consyderant, ad discernenda uidelicet anni tempora. Vti uidere licet ex Virgilio, Ouidio, Lucano, &caeteris eiuscemodi. Quorum exempla dare, esset mathematicam uiolare puritatem.