# Protomathesis 335-2

Oronce Finé, Protomathesis, SO LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/335-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/335-2

heliacus. Occasus nia Exemplum. Corollarium. Sole mouentur) propter accessum Solis ad ea, uespertino percipiuntur occultari tempore: atque matutino, Sole ab eisdem recedente, rursum apparere. Vnde oriri heliaco ortu matutino, & occidere occasu heliaco uespertino dicuntur: secus de astris Sole uelocioribus, uti sunt Venus, & Mercurius: quoniam propter accessum eorum ad Solem, mane uidentur occultari, & rursum ob dicessum eorundem a Sole, uespere sese manifestant. Quapropter oriri heliaco ortu uesper tino, occidere autem occasu heliaco matutino iudicantur. ¶ Hoc demum triplici & uulgato syderum ortu & occasu, poetae frequentius uti solent: utpote, qui circuitiones tantummodo consyderant, ad discernenda uidelicet anni tempora. Vti uidere licet ex Virgilio, Ouidio, Lucano, & caeteris eiuscemodi. Quorum exempla dare, esset mathematicam uiolare puritatem.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
