# Protomathesis 336.1-4

Oronce Finé, Protomathesis, 336.1 to 336.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/336.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/336.1

De signorum Eclipticae, atque syderum ortu, ac eorundem occasu, qui ab Astronomis Ascensio, atque descensio proprie nominantur: quae recta item uel obliqua tam ascensio, quàm descensio uocitetur. Caput. II. VOlent2 autem Astronomi non modo syderum, uerum etiam signorum atque datorum quorumuis arcuum ipsius Eclipticae ortum & occasum perscrutari, Sipsum quoque ortum ascensionem, occasum uerò descensionem, peculiari uocitare nomine: utpote, qui utriusque & ortus & occasus temporaneam uidentur con syderare quantitatemb. Est itaque, secundum Astronomos, signi uel dati cuiusuis arcus ascensio, pars Aequatoris circuli cum signo uel arcu dato, super Horizontem eleuata. Descensio uerò, est arcus itidem Aequatoris, qui cum eodem signo uel arcu respondenter sub Horizonte deprimitur. d At syderis ascensio, est arcus Aequatoris ab Arietis initio, secundum ordinem signorum, usque ad Horizontem exortiuum, cum oriente sydere terminatus. Non aliter de ipsius astri descensione iudicabis.† Signum porrò rectè dicitur ascendere, cum quo plures 30 gradus Aequatoris simul eleuantur: Obliquè uerò, cum quo pauciores 30. 8 Illud quoque signum rectius ascendit altero, cum quo maior coascendit pars Aequatoris: Obliquius autem, cum quo minor. h. Idem censebis respondenter de recta uel oliqua, necnon rectiori uel obliquiori signorum descensione: i Atque de signorum partibus, hoc est, quibusuis arcubus Eclipticae seorsum consyderatis. a Fficium Astronomorum, quantum spectat ad signorum ascensionem siue descensionem, A O& stellarum ortum uel occasum, non est eorum solam apparitionem occultationemue (uti uulgarium) sed temporis, & partium eius determinatam consyderare quantitatem: hoc est, regu larem uel irregularem temporis tam oriendo quam occidendo rationem determinare. Cum enim Astronomi proprium esse uideatur coelestes motus contemplari, omnis autem motus metiatur a tempore, & econuerso: non poterit quispiam Astronomus praefatos motus coelestes, absque noticia temporis obtinere. At quoniam motuum (quos plures, seu multiplices esse, capite quarto libri primi declarauimus) omnium primus & regulatissimus est is, quem toti rationabiliter deputamus Vniuerso, ab ortu per meridiem ad occasum cuncta circunducens coelestia corporat erit igitur idem primus, regulatissimusque totius Vniuersi motus, temporis mensura, siue regu la, atque ab eodem tempore idem primus motus uersa uice metietur, hoc est, tempus ipsum eiusdem primi motus regulata uidetur esse mensura.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
