Latin
Caput VI
Oronce Finé, Protomathesis 34-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput VI. EDVCERE EST NVMERVM POTENTIA GROSSIOREM, in subtiliorem: uel è contra permutare. Haec autem reductio, fit per diuisionem: illa uerò per multiplicationem. volo paucis dicere, grossiora ad subtiliora, coadiuuante multiplicatione: subtiliora uerò ad grossiora, officio diuisionis fore reducenda. Grossiores solemus adpellare nume ros, qui potentia &extrinseca denominatione sunt maiores: subtiliores uerò, qui potentia minorem &extrinsecam hadent denominationem. Velut in monetis, scu ta uocamus grossiora francis: &francos grossiores duodenis, aut duodenos turonis grossiores adpellare solemus. tametsi numerus turonorum, sit plerumque maior numero duodenorum: uel numerus duodenorum, multò sępe maior francorum numero. De similibus, idem uenit respondenter iudicandum: pro diuerso numerorum genere. CVM ERGO NVMERVM POTENTIA GROSSIOREM IN SVBtiliorem placuerit reducere numerum: uide quot singularia subtilioris numeri, con tineat unum singulare grossioris. &per uicium numerum, grossiorem &reducen dum numerum multiplicato: nam productus inde numerus, conuersum ex reductione numerum ostendet. Demus igitur exemplum de monetis (nam idem erit iudicium de caeteris) Siuelis reducere 150 francos ad duodenos, quoniam francus vnus 20 continet duodenos: multiplica 150, per 20, &producentur 3000. Ergo pręfati 150 franci, reducuntur ad 3000 duodenos. Quòd siplacuerit eosdem 3000 duo denos, ad turonenses consequenter reducere denarios: multiplica 3000, per 12 fient 36000 turoni, nam unus duodenus, 12 denarios turonenses compraehendit. Horum autem exemplorum succedentes, in maiorem dictorum elucidationem, accipito formulas. &ccunda exempli formulae. Prima exempliformula. Mumerus dundenorum reducendus Numerus francerum reducendus Numerus turonorum inius duodeni Numerus duedenorum un i frari. Numerus turomorum, ex duo