Latin
340.6 to 340.8
Oronce Finé, Protomathesis 340.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
8 Vnde poteris tabulam ascensionum cuiuslibet arcus Eclipticae ab Ariete gradatim initium sumentis, ad rectum sphaerae situm quàm facillimè supputare. Va Vm duo coluri tam Aequatorem quam Eclipticam in quatuor dirimant quartas alternatim Crespondentes, atque ortogonalis colurorum intersectio (quemadmodum Horizontis &Me ridiani) in polis Mundi contingat: non potest cuiuspiam praedictarum quartarum Eclipticae prin cipium, finisue, ad ortiuum Horizontem peruenire, quin respondens Aequatoris quarta ad ipsum conueniat Horizontem. Hoc autem proptera uidetur accidere, quoniam uterque colurorum in locum succedit Horizontis, quoties aliqua praedictarum quartarum incipit aut desinit sursum Horizonta leuari. Fit igitur, ut cum singulis Eclipticae quadrantibus singuli quadrantes Aequatoris praecise coascendant, descendantue sub Horizonte. Et quoniam singuli eiusdem circuli quadrantes sunt adinuicem aequales: necessum est, praedictarum quartarum Eclipticae tam ascensiones quam etiam descen siones inuicem respondenter adaequari. ¶b Veruntamen partes earundem quartarum intermedias inaequaliter ascendere atque descendere contingit: propter uariam ipsarum ab Aequatore declina tionem. In quartis etenim ab Arietis atque Librę principijs, ad fines usque Geminorum &Sagittarij, hoc est, ab utroque aequinoctiali puncto ad utrumque solstitium, iuxta signorum ordinem supputatis, plus eleuatur de Zodiaco super Horizontem, quam de Aequatore circulo: quod ita persuadetur. Sit colurus solstitiorum ABCD, aequinoctiorum AGC, Aequator BGD, poli eiusdem Aequatoris A &C puncta, rectus Horizon AHC, altera porro sectionum Eclipticae cum Aequatore esto G.