# Protomathesis 341-2

Oronce Finé, Protomathesis, SO LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/341-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/341-2

boreale primo australi opponitur, secundum secundo, & ita de reliquis: uti praesens monstrat for mula, respondenter adiuncta. ¶ è Nulli tandem dubium esse debet, in eadem recta sphaera, signorum ascensiones eorundem aequari descensionibus. Quoniam talis est habitudo quadrantum Aequatoris atque Zodiaci circuli a Meridiano ad Horizontem occiduum, qualis ab ortiuo ad eundem Meridianum ascendendo. Semper enim altero colurorum cum ipso Meridiano coincidente circulo, aut quouis modo distante: reliquus cum Horizonte uel simul iungitur, uel tantum ab eodem remouetur, quantum scilicet alter a Meridiano.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
