# Protomathesis 341

Oronce Finé, Protomathesis, SO LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/341
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/341

Ele uata itaque sectione G super Horizontem AHC, fit triangulum sphaericum GHI, cuius angulus CIH, rectus est, id enim est necessarium in recto sphaerae situ: ergo quilibet aliorum duorum recto minor TS. erit. Omnis nanque trianguli, etiam sphaerici, tres anguli duobus rectis sunt aequales, per 32 primi elementorum Euclidis: excipitur tamen sphaericum triangulum, cuius unumquodque latus, duoue tantum latera quadranti sunt aequalia. Maior est igitur angulus GIH, angulo GHI: quapropter & arcus Eclipticae CH, maior Aequatoris arcu GI. Nam sicut in planis & rectilinaeis triangulis, maiori angulo majus subtenditur latus, per 18 primi eorundem elementorum: ita in sphaericis triangulis, maior angulus maiorem subtendit arcum. In alijs autem quartis, à duobus solstitijs ad duo In quibus quar aequinoctiorum puncta compraehensis, hoc est, a principio Cancri ad finem Virginis, & ab initis partes intermediae rectè con tio Capricorni usque ad finem Piscium, contingit oppositum: plus enim eleuatur de Aequatore, quam scendant atque des de Zodiaco circulo. Quod ut clarius intelligas, repe cendant. tatur antecedens figura: sitque colurus aequinoctiorum ABCD, solstitiorum AEC. Aequator BGD, Eclipticae medietas BED, rectus tandem Horizon AH C, atque solstitiale punctum E. Cum igitur eleuatur colurus ACC super rectum Horizontem AHC, fit quadram gulum EFGH; cuius arcus Aequator is GH maior est ar cu EF ipsius Eclipticae. Nam colurus AGC & Horizon AHC in polis A & C concurrentes, maiorem arcum compraehendunt circa medium C & H, per quod transit Aequator, quam in E & F punctis ipsi A polo uicinioribus. In praefatis ergo partibus intermedijs, maior est arcus Aequatoris, quam simul ascendens arcus Eclipticae. Notanter diximus in partibus inter medijs: nam haec partium intermediarum ascendendo atque descendendo contingens irregularitas, circa fines earundem quartarum, paulatim reducitur ad uniformitatem. ¶ c Quod autem Qui nam arcus quilibet arcus Eclipticae adinuicem aequales, ab altero solstitiorum uel aequinoctiorum puncto praeter quartas supradictas, sumentes initium, uel aeque distantes, aequales habeant ascensiones atque descensiones: in causa aequales habeant uidetur esse, similis eademue quartarum Eclipticae ad Aequatorem habitudo. Tantum enim incli ascensiones & natur Ecliptica ab eodem Aequatore circa alterum aequinoctialium punctorum, quantum cirdescensiones ca reliquum: talis insuper est habitudo eiusdem Eclipticae respectu ipsius Aequatoris circa unum solstitiorum, qualis circum oppositum. Ex quo prouenit alternatim sumptorum arcuum, alternata ascensionis atque descensionis respondentia, siue paritas. ¶ d Vnde rursum infertur, signa De signis oppo opposita, id est, ex diametro constituta, aequales ascensiones atque descensiones obtinere. Quouis sitis. enim modo capiatur signorum, quorumuis item aequalium arcuum adinuicem comparatorum oppositio: semper alterum dictorum signorum, uel arcuum oppositorum, tantum distabit ab alterutro duorum aequinoctialium aut solstitialium punctorum, quantum reliquus a reliquo. OppoOppositosiTEE LAA TE gnorum. BnFo HE. sita uero signa, per hunc uersum realia. exprimuntur, Est Li. Ari. Scor. Sigunn Tau. Sa. Gemi. Capri. Cam. A. Le. LIEEEPEIquaIuSPISCES.Aralia, Pis. Vir. Primum intaque signum

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
