Latin
343.1 to 343.4
Oronce Finé, Protomathesis 343.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
¶Si autem ¶Si autem oblatus arcus maior fuerit semicirculo, sed tribus quartis minor, qualis est ABF: subducatur ab eodem semicirculus ABC, &relicti arcus CF inuestigetur ascensio recta, quae rursum eidem iungatur semicirculo. nam recta propositi arcus integrabitur ascensio. Sit in exemplum praefatus ar cus ABF I9o graduum, decimo: tradu Librae terminatus. Deme Mis. igitur ab eodem arcu 180: &re siduum erit (ut prius) 10 gra. Bemer eulutquorum ascensio recta, inuenta Renedutum ene dunt. est graduum 9, &minu. 11. AdTensorenun de itaque 9 gra, &11 minu. eisdem igo gradibus, colligentur gra. 189, &minu. iitquanta est ascensio dati arcus Eclipticae graduum 190, ad rectum sphaerae situm calculata. Quemadmodum obiecta descriptio monstrat ¶Q. sidatus arcus Eclipticae tres circuli quadrantes exuperet, cuiusmodi est arcus ABCG: is a toto subducatur circulo, atque residui, utpote GA, recta supputetur ascensio. nam ea ex toto reiecta circulo, ipsius dati arcus desyderatam relinquet ascensionem. Esto, exempli causa, datus ar cus ABCG 350 graduum, qui uigesimo gradu Piscium terminatur. Is ergo primum dematur a circulo, hoc est, 560 gradibus, deinde residui(quod rursum erit 10 gra.) recta supputetur ascenMm. sio: haec autem erit gra. 9, &11 minu. Tolle itaque 9 Crenmgra. &ii minuta, a 360 gradibus: relinquentur enim Tnreue dunt350, &49 minuta, tantus est arcus ascensionis, in re Redlum cto sphaerae situ, praeoblatorum 350 graduum EcliNsensoresun. pticae. Idem facito de quibuscunque caeteris arcuTLEEAA. bus, quadrantem exuperantibus circuli. ¶Haec autem omnia, de quolibet arcum ab alterutra sectionum Eclipticae cum Aequatore supputato ueniunt intelligenda. Cum igitur arcus datus aliunde sumpserit exordium, fueritue seor sum consyderatus, quaerenda est ascensio recta utriusque termini, hoc est, principij atque finis eiusdem arcus dati, facto supputationis initio, ab ipsa uernali seu autumnali sectione: postea minor a maiori subtrahenda: relinquetur enim ascensio arcus dati. Consueuerunt tamen Astronomi easdem ascensiones, ueluti motus caeteros, in utroque sphaerae situ, a uernali sectione, hoc est, Arie tis capite numerare.