# Protomathesis 343.5-7

Oronce Finé, Protomathesis, 343.5 to 343.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/343.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/343.5

Repetatur in exemplum antecedens Eclipticae descriptio ABCD: sitque A initium Arietis, arcus uero datus EF, uigesimo gradu Virginis & decimo Librae distinctus cuius ascensio recta proponatur inuestiganda. Quoniam igitur ascensio recta arcus ABE nuper inuenta fuit graduum 170, & 49 minutorum, recta item ascensio arcus ABF gradunm 189, & minutorum II: si dempseris itaque 170 graTumMenno Mu. XBF. dus & 49 minu. a 189 gradibus & 11minutis: relin Neno arus A BE. FFg quetur ascensio arcus EF dati, i8 graduum, & 22 TELME. minutorum. Idem habendum est iudicium, de quibuscumque caeteris arcubus seorsum consyderatis. ¶g EX HIS DEMVM colligitur, quam leuiter & iucunde quiuis (etiam subrudis) tabulam ascensionum rectarum, id est, ad rectum sphaerae situm supputatarum, condere possit. Cum enim ex praedictis perspicuum sit, singulos Aequatoris quadrantes geminis coluris distinctos, singulis Eclipticae quadrantibus inter eosdem coluros interceptis, in ascensu atque descensu respondere: satis huic negocio faciemus, si cuiuslibet arcus Eclipticae quadrantem circuli minime superantis proprias supputauerimus ascensiones, eundemque supputatum quadrantem caeteris tribus addendo subtrahendoque (prout ordo requirit) accommodauerimus. In cuius rei maiorem euidentiam & laboris subleuamen, succedentem ascensionum rectarum tabulam diligenter supputauimus, singulorum quidem arcuum Eclipticae ab Ariete gradatim initio sumpto.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
