Latin
JWTABELLA RECTARVM ASCENSIONVM
Oronce Finé, Protomathesis 346-3
Unproofread scanNot analysed yet
RELEE E LEEMELE TTETEEM ELE De ascensionum atque descensionum accidentibus in obliquo sphaerae situ contingentibus: quonam item modo obliquae supputentur ascensiones. Caput. IIII. N à obliqua autem sphaera, duae tantum Eclipticae medietates, à duobus aequinoctiorum punctis inchoatae, aequales sortiuntur ascensiones. b. Intermediae Tuerò partes ita uidentur ascensione discrepare, ut arcus singuli ab Arietis initio, ad finem usque Virginis, polo seotentrionali sursum Horizonta leuato, obliquius ascendant, quàm in sphaera recta: a Librae autem capite, ad extr emum Piscium, rectius. Vbi autem polus meridionalis extollitur, contrarium accidere uidetur. d Ea tamen utrobique ita proportionatur earundem ascensionum diuersitas: ut quantum fuerit ascensionis in altera medietatum Eclipticae decrementum, tantum sit respon dentis ascensionis augmentum in reliqua. e Quilibet tamen duo arcus adinuicem aequales, ab alterutro duorum punctorum aequinoctialium inchoati, uel aequè distantes, aequales nanciscuntur ascensiones. Ex quo respondenter infertur, tam signorum Inuentio recta rum ascensionum per tabulam sequentem. Documentum quando gradibus cohaerent minuta. Corollarium. Ascensione recta proposita, respondentem arcum inuenire. De ascensionibus in tabula minimè reperi bilibus.